1 Quantam gratiam Altissimus pater exibebat evangelicis pauperibus, qui voluntarie pro Cristo cuncta reliquerunt, apparuit in predicto fr. Bernardo, qui, postquam habitum s. patris assumpsit, frequentissime mens eius rapiebatur ad Deum.
2 Unde accidit quodam tempore semel quod, dum in ecclesia ad audiendum missam assisteret et tota mente esset in divina suspensus, fuit ita absorptus in Deum quod, cum elevaretur corpus Cristi, nichil advertit, 3 nec aliis genuflectentibus genuflexit nec traxit caputium, sed inreverberatis luminibus permanebat; et sic insensibilis permansit a mane usque post nonam.
4 Post nonam vero rediens ad se, veniebat cum admirativa voce clamando: “O fratres, o fratres, o fratres! nullus est in ista contrata tam magnus et nobilis cui, si promitteretur unum palatium auro plenum, quod non esset sibi leve portare saccum unum, vilissimo fimo plenum, ad thesaurum tam nobile promerendum”. 5 Ad istum vero celestem thesaurum, Dei amatoribus reservatum, fuit fr. Bernardus ita mente elevatus, adeo quod per quindecim annos sepe ibat tam mente quam facie erectus ad celum.
6 Et propter nimiam elevationem intellectus ad supercelestia lumina et nimiam absorptionem affectus ad divina carismata, in illis quindecim annis nunquam in mensa famem sibi abstulit corporalem. 7 De omnibus tamen qui sibi apponebantur aliquantulum comedebat; et dicebat quod de hiis que homo nil gustat non dicitur abstinere, quia vera abstinentia est pugnare contra illa que sapiunt.
8 Ad tantam etiam intelligentie limpiditatem pervenerat, quod etiam magni clerici recurrebant ad eum; et enodabat tenebras questionum in quocumque passu Biblie querebatur. 9 Quia etiam mens eius erat a terrenis penitus absoluta quasi yrundo volabat ad summa: et aliquando per viginti dies, aliquando per triginta solus per montium cacumina pervolabat, solummodo celestia contemplando. 10 Propter quod dicebat s. fr. Egidius quod non erat datum omnibus hoc donum a Deo, quod erat datum fr. Bernardo de Quintavalle, ut se volando pasceret ut yrundo.
11 Et propter tam excellentem gratiam a Domino sibi datam s. Franciscus libenter et sepe conloquebatur cum eo diebus et noctibus; unde aliquando inventi sunt ambo per totam noctem simul fuisse raptos ad Dominum, in silva scilicet ubi convenerant ad loquendum de D. Ihesu Cristo, qui est benedictus in secula. Amen.