30.
1 Cum autem, ut dictum est, dominus Bernardus bona sua pauperibus largiretur, aderat beatus Franciscus intuens virtuosam operationem Domini, et ipsum Dominum in corde suo glorificans et collaudans.
2 Venit autem quidam sacerdos, nomine Sylvester, a quo beatus Franciscus emerat lapides pro reparatione ecclesiae Sancti Damiani, et videns totam pecuniam expendi concilio viri Dei, cupiditatis igne succensus, dixit ad eum: “Francisce, non bene solvisti mihi pro lapidibus quos emisti a me”.
3 Audiens ergo avaritiae contemptor illum murmurantem iniuste, accessit ad dominum Bernardum mittensque manum in clamidem eius ubi erat pecunia, cum magno fervore spiritus extraxit eam plenam denariis et dedit presbytero murmuranti.
4 Et iterum, secundo implens manum pecunia dixit illi: “Habes adhuc plene solutionem, domine sacerdos?”. Et respondit: “Plene habeo, frater”.
5 Et laetus ad domum suam revertitur cum pecunia sic accepta.
31.
1 Post paucos autem dies, idem sacerdos inspiratus a Domino coepit super his quae beatus Franciscus egerat cogitare, et dicebat intra se: “Nonne sum miser homo, qui cum sim senex temporalia concupisco et quaero? Et hic juvenis ea pro Dei amore despicit et abhorret”.
2 Sequenti autem nocte, vidit in somnis crucem immensam cuius summitas caelos tangebat et pes eius stabat (cfr. Gen 28,12) fixus in ore Francisci, ipsiusque latera ab una parte mundi ad alteram tendebantur.
3 Evigilans ergo sacerdos cognovit et credidit firmiter Franciscum esse vere amicum et servum Christi, atque religionem quam coeperat esse per universum mundum protinus dilatandam.
4 Sicque coepit Deum timere et in domo sua poenitentiam agere.
5 Tandem vero, post modicum tempus, ingressus est ordinem iam inceptum, in quo optime vixit et gloriose finivit.
32.
1 Vir autem Dei Franciscus duobus, ut dictum est, fratribus sociatus cum non haberet hospicium ubi cum eis maneret, simul cum ipsis ad quamdam pauperculam ecclesiam derelictam se transtulit, quae Sancta Maria de Portiuncula dicebatur, et fecerunt ibi unam domunculam in qua aliquando pariter morarentur.
2 Post aliquot autem dies, vir quidam assisinas, Egidius nomine, venit ad eos et cum magna reverentia et devotione, flexis genibus, rogavit (cfr. Mar 10,17) virum Dei ut eum in suam societatem reciperet.
3 Quem cum vir Dei videret fidelissimum et devotum et quod multam gratiam a Deo consequi poterat, ut postea patuit per effectum, libenter eum recepit.
4 Coniuncti vero hi quatuor, cum immensa laetitia et gaudio Spiritus sancti ad maiorem profectum se taliter diviserunt.
33.
1 Beatus Franciscus assumens fratrem Egidium secum ivit in Marchiam Anconitanam, alii autem duo in regionem aliam perrexerunt.
2 Euntes ergo in Marchiam exultabant vehementer in Domino (cfr. Phip 4,10), sed vir sanctus, alta et clara voce laudes Domini gallice cantans, benedicebat et glorificabat Altissimi bonitatem.
3 Tanta vero erat in eis laetitia quasi magnum thesaurum invenissent in evangelico praedio dominae paupertatis, cuius amore omnia temporalia velut stercora contempserant liberaliter et libenter.
4 Dixit autem sanctus ad fratrem Egidium: “Nostra religio similis erit piscatori qui mittit retia sua in aquam capiens piscium multitudinem copiosam, et parvos in aqua relinquens magnos eligit in vasa (cfr. Mat 13,47-48) sua”.
5 Sicque prophetavit ordinem dilatandum.
6 Licet autem vir Dei nondum plene populo praedicaret, quando tamen per civitates et castella (cfr. Luc 8,1) transibat, hortabatur omnes ut amarent et timerent Deum atque poenitentiam agerent de peccatis.
7 Frater autem Egidius admonebat audientes ut ei crederent quia eis optime consulebat.
34.
1 Qui vero eos audiebant dicebant: “Qui sunt isti? et quae sunt haec verba quae dicunt?”.
2 Erat enim tunc amor et timor Dei quasi ubique extinctus et via poenitentiae penitus nesciebatur, immo stultitia reputabatur.
3 Nam intantum praevaluerat carnis illecebra, mundi cupiditas et superbia vitae (cfr. 1Ioa 2,16) quod totus mundus in his tribus malignitatibus positus videbatur.
4 Erat igitur de his viris evangelicis diversa opinio.
5 Alii enim dicebant eos stultos vel ebrios, alii autem asserebant quod talia verba non ex stultitia procedebant.
6 Unus vero de audientibus dixit: “Aut propter summam perfectionem Domino adhaeserunt, aut certe insani sunt, quia desperata videtur vita eorum, cum parco cibo utantur et nudis pedibus ambulent atque vilissimis vestibus sint induti”.
7 Inter haec tamen, licet quidam timorem incurrerent visa forma sanctae conversationis eorum, non eos adhuc aliqui sequebantur, sed mulieres iuvenculae videntes eos a longe fugiendo pavebant ne forte stultitia et insania ducerentur.
8 Cumque circuissent illam provinciam redierunt ad dictum locum Sanctae Mariae.
35.
1 Paucis autem diebus elapsis, venerunt ad eos tres alii viri de Assisio, videlicet Sabbatinus, Moricus et Iohannes de Capella, supplicantes beato Francisco ut eos in fratres reciperet.
2 Et ipse recepit eos humiliter et benigne.
3 Quando autem eleemosynas per civitatem petebant vix aliquis dabat eis, sed improperabant illis dicentes quod res suas dimiserant ut comederent alienas, et ideo maximam penuriam sustinebant.
4 Eorum quoque parentes et consanguinei persequebantur illos, aliique de civitate deridebant ipsos tanquam insensatos et stultos, quia tempore illo nullus relinquebat sua ut peteret eleemosynas ostiatim.
5 Episcopus vero civitatis Assisii, ad quem pro concilio frequenter ibat vir Dei, benigne ipsum recipiens dixit ei: “Dura mihi videtur et aspera vita vestra, nihil scilicet in saeculo possidere”.
6 Cui sanctus ait: “Donune, si possessiones aliquas haberemus, nobis essent necessaria arma ad protectionem nostram.
7 Nam inde oriuntur quaestiones et lites soletque ex hoc amor Dei et proximi multipliciter impediri.
8 Et ideo nolumus in hoc saeculo aliquid possidere temporale”.
9 Et placuit multum episcopo responsio viri Dei, qui cuncta transitoria et praecipue pecuniam contempsit.
10 Intantum ut in omnibus regulis suis commendaret potissime paupertatem et omnes fratres sollicitos redderet de pecunia evitanda.
11 Plures enim regulas fecit et eas expertus est priusquam faceret illam quam ultimo reliquit fratribus.
12 Unde in una ipsarum dixit in detestationem pecuniae: “Caveamus, qui reliquimus omnia, ne pro tam modico regnum caelorum perdamus.
13 Et si pecuniam in aliquo loco inveniremus, non curemus plus quem de pulvere quem calcamus”.