1 Ad hoc quorumdam, quos speciali meritorum praerogativa Dominus privilegiare disposuit, priora quaedam in divinis eloquiis commemorantur infirma sanctorum, quatenus inscrutabilem divini consilii profunditatem mirantes pariter et laudantes, quo lapsi quidam excellentioribus super plerosque iustorum meritis sublimantur,
2 nec innocentes quasi de sua confisi iustitia (cfr. Ez 33,13) in imo vitiorum prostratos despiciant, nec tamen de suis impii flagitiis desperantes pro venia postulanda propinquare ad fontem misericordiae Dominum pertimescant.
3 Sic nimirum pia iustorum humilitas Domini iudicis iustitiam metuit, ne ruinosus eos praesumptionis tumor extollat;
4 sic tam firma quam discreta lapsorum spes de pii patris benignitate praesumit, ne horrenda ipsos vorago desperationis absorbeat;
5 sic quoque stupenda in omnibus et laudanda magnificentiae Domini gloria (cfr. Ps 144,12) praedicatur, quae et gratuito diligens sustentat justos ne corruant, et benigne commiserans erigit elisos (cfr. Ps 144,14) ne pereant.
6 Hinc Christum negasse primum eiusdem vicarium; hinc et ipsum vas electionis Christi legimus Ecclesiam persecutum (cfr. Act 9,15; Gal 1,13);
7 ob hoc etiam publicanus ille, qui et apostolus et evangelista vocatur; sed et illa specialis Christi discipula septem daemoniis obsessa narratur.
8 Hinc gloriosi confessoris et levitae Christi Francisci breviter utcumque gesta scripturi, priora quaedam ipsius infirma praemittimus,
9 ut conversationis eius ultimis, quae plene vel digne explicare non possumus, ad prima collatis, conversionis illius auctor magnifice ab omnibus collaudetur,
10 pia innocentibus humilitas augeatur, firmiorque prolapsis de venia spes donetur Explicit prologus.