1 Omnes fratres, in quibuscumque locis steterint apud alios ad serviendum vel laborandum, non sint camerarii neque cancellarii neque praesint in domibus in quibus serviunt; nec recipiant aliquod officium quod scandalum generet vel animae suae faciat detrimentum (cfr. Mc 8,36);
2 sed sint minores et subditi omnibus, qui in eadem domo sunt.
3 Et fratres, qui sciunt laborare, laborent et eandem artem exerceant, quam noverint, si non fuerit contra salutem animae et honeste poterit operari.
4 Nam propheta ait: “Labores fructuum tuorum manducabis; beatus es et bene tibi erit” (Ps 127,2);
5 et apostolus: “Qui non vult operari non manducet (cfr. 2Thess 3,10);
6 et: Unusquisque in ea arte et officio, in quo vocatus est, permaneat (cfr. 1Cor 7,24).
7 Et pro labore possint recipere omnia necessaria praeter pecuniam.
8 Et cum necesse fuerit, vadant pro eleemosynis sicut alii pauperes.
9 Et liceat eis habere ferramenta et instrumenta suis artibus opportuna.
10 Omnes fratres studeant bonis operibus insudare, quia scriptum est: Semper facito aliquid boni, ut te diabolus inveniat occupatum (S.Hier Ep 125,11).
11 Et iterum: “Otiositas inimica est animae” (S Ben Reg 48,1).
12 Ideo servi Dei semper orationi vel alicui bonae operationi insistere debent.
13 Caveant sibi fratres, ubicumque fuerint, in eremis vel in aliis locis, quod nullum locum sibi approprient nec alicui defendant.
14 Et quicumque ad eos venerit amicus vel adversarius, fur vel latro benigne recipiatur.
15 Et ubicumque sunt fratres et in quocumque se invenerint, spiritualiter et diligenter debeant se revidere et honorare ad “invicem sine murmuratione” (1Petr 4,9).
16 Et caveant sibi, quod non se ostendant tristes extrinsecus et nubilosos hypocritas; sed ostendant se gaudentes in Domino (Phil 4,4) et hilares et convenienter gratiosos.