1 Omnes qui Dominum diligunt ex toto corde, ex tota anima et mente, ex tota virtute (cf. Mc 12,30) et diligunt proximos suos sicut se ipsos (cf. Mt 22,39),
2 et odio habent corpora eorum cum vitiis et peccatis,
3 et recipiunt corpus et sanguinem Domini nostri Jesu Christi.
4 et faciunt fructus dignos poenitentiae:
5 O quam beati et benedicti sunt illi et illae, dum talia faciunt et in talibus perseverant,
6 quia requiescet super eos spiritus Domini (cf. Is 11, 2) et faciet apud eos habitaculum et mansionem (cf. Joa 14,23).
7 et sunt filii Patris caelestis (cf. Mt 5, 45), cuius opera faciunt, et sunt sponsi, fratres et matres Domini nostri Jesu Christi (cf. Mt 12,50).
8 Sponsi sumus, quando Spiritu Sancto coniungitur fidelis anima Domino nostro Jesu Christo.
9 Fratres ei sumus, quando facimus voluntatem patris qui in cae-lis est (Mt 12,50).
10 Matres, quando portamus eum in corde et corpore nostro (cf. 1Cor 6,20) per divinum amorem et puram et sinceram cons-cientiam; parturimus eum per sanctam operationem, quae lu-cere debet aliis in exemplum (cf. Mt 5,l6).
11 O quam gloriosum est, sanctum et magnum in caelis habere patrem!
12 O quam sanctum, paraclitum, pulchrum et admirabilem talem habere sponsum!
13 O quam sanctum et quam dilectum, beneplacitum, humilem, pacificum, dulcem, amabilem et super omnia desiderabilem habere talem fratrem et talem filium: Dominum nostrum Jesum Christum, qui posuit animam pro ovibus suis (cf. Joa 10, 15) et oravit patri dicens:
14 Pater sancte, serva eos in nomine tuo (Joa 17,11), quos dedisti mihi in mundo;
15 tui erant et mihi dedisti eos (Joa 17,6). Et verba quae mihi dedisti, dedi eis; et ipsi acceperunt et crediderunt vere, quia a te exivi et cognoverunt, quia tu me misisti (Joa 17,8).
16 Rogo pro eis et non pro mundo (cf. Joa 17,9).
17 Benedic et sanctifica (Joa 17,17) et pro eis sanctifico me ip-sum (Joa 17,19).
18 Non pro eis rogo tantum, sed et pro eis qui credituri sunt per verbum illorum in me (Joa 17,20), ut sint sanctificati in unum (cf. Joa 17,23) sicut et nos (Joa 17,11).
19 Et volo, pater, ut ubi ego sum et illi sint mecum, ut videant claritatem meam (Joa 17,24) in regno tuo (Mt 20,21). Amen.