1 Fuit quidam frater honestae et sanctae conversationis exterioris, qui die noctuque videbatur sollicitus circa orationem; 2 et silentium sic observabat continuum quod aliquando, cum sacerdoti confiteretur, solis signis quibusdam et non verbis confitebatur. 3 Ita enim videbatur esse devotus et fervens in dilectione Dei quod sedens aliquando cum fratribus, licet non loqueretur, audiendo tamen bona verba, interius et exterius mirabiliter laetabatur, 4 ita quod ex hoc saepe ad devotionem fratres alios attrahebat.
5 Cum autem pluribus annis in conversatione hujusmodi perstitisset, accidit ut beatus Franciscus veniret ad locum ubi ille manebat. 6 Qui cum audisset a fratribus conversationem illius, dixit eis: “Sciatis inveritate (cfr. Mat 22,16) quoniam diabolica tentatio est quia non vult confiteri”.
7 Interim generalis minister venit illuc visitare beatum Franciscum, et coepit illum commendare coram beato Francisco. Et ait illi beatus Franciscus: “Crede mihi, frater, quoniam a maligno spiritu ducitur et decipitur iste frater”.
8 Dixit generalis minister: “Mirum mihi videtur et quasi incredibile quod hoc possit esse de homine qui habet tot signa et opera sanctitatis”. 9 Et dixit ei beatus Franciscus: “Proba ipsum, dicens illi ut saltem semel vel bis confiteatur in hebdomada. Si autem te non audierit, scias verum esse quod dixi tibi”.
10 Dixit ergo generalis minister illi fratri: “Frater, volo penitus quod bis, vel semel ad minus, confitearis in hebdomada”. 11 Ille autem posuit digitum super os suum, ducens caput et ostendens per signa quod nullatenus hoc faceret amore silentii. Minister vero, timens illum scandalizare, dimisit eum.
12 Et non post multos dies (cfr. Luc 15,13), voluntate propria, egressus est ordinem frater ille, et rediit ad saeculum, portans habitum saecularem.
13 Factum est autem dum quadam die duo ex sociis beati Francisci ambularent per quamdam viam, obviaverunt illi; qui ambulabat solus, tanquam peregrinus pauperrimus. 14 Cui compatientes dixerunt: “O miser, ubi est honesta et sancta conversatio tua? Nolebas enim loqui et ostendere te fratribus tuis, et modo vadis discurrendo per mundum, tanquam homo ignorans Deum (cfr. 1The 4,5)!”.
15 Ille autem coepit eis loqui jurando saepe in sua fide, sicut homines saeculares, et dixerunt ei: “Miser homo, cur in fide tua juras, sicut saeculares, qui non tantum averbis otiosis (cfr. Mat 12,36) sed etiam a bonis silebas?”.
16 Et sic dimiserunt eum. Et parum post mortuus est. Et valde admirati fuimus, videntes sic ad litteram esse verum, sicut praedixerat de illo beatus Franciscus, tempore quo reputabatur sanctus a fratribus ille miser.