11.
1 Cum autem quadam die Dominum ferventer oraret, responsum: est illi: “Francisce, omnia quae carnaliter dilexisti et habere desiderasti oportet te contemnere ac odire si meam vis agnoscere voluntatem.
2 Quod postquam inceperis facere quae tibi prius suavia et dulcia videbantur erunt tibi importabilia et amara, atque in his quae prius horrebas hauries magnam dulcedinem et suavitatem immensam”. `
3 Gavisus ergo in his et in Domino confortatus, cum prope Assisium equitaret, leprosum quemdam obvium habuit.
4 Et quia consueverat multum horrere leprosos, vim sibimetipsi faciens descendit de equo et obtulit illi denarium osculans sibi manum.
5 Et accepto osculo pacis ab ipso reascendit equum et prosequitur iter suum.
6 Exinde coepit magis ac magis seipsum contemnere donec ad sui victoriam perfecte Dei gratia perveniret.
7 Post paucos autem dies, assumens multam pecuniam ad hospitale leprosorum se transtulit, et congregans omnes simul dedit cuilibet eleemosynam osculans eius manum.
8 Recedente autem eo, vere quod prius sibi erat amarum, id est de leprosis videndis et tangendis, in dulcedinem est conversum.
9 In tantum enim, ut dixit, amara ei fuerat visto leprosorum, ut non solum nollet eos videre sed nec eorum habitaculis propinquare,
10 et si aliquando contingebat ipsum iuxta domos eorum transire aut eos videre, licet pietate moveretur ad faciendum eis eleemosynam per interpositam personam, vultum tamen semper avertens nares suas propriis manibus obturabat.
11 Sed per Dei gratiam ita factus est leprosorum familiaris et amicus, quod, sicut in testamento suo testatur, inter illos manebat et eis humiliter serviebat.
12.
1 Alteratus autem post leprosorum visitationem in bonum, quemdam socium suum quem multum dilexerat ad loca remota secum ducens, dicebat illi se quemdam magnum et pretiosum thesaurum invenisse.
2 Exultat vir ille non modicum et libenter vadit cum illo quotiens advocatur.
3 Quem Franciscus ad quamdam cryptam iuxta Assisium saepe ducebat, et ipsam solus intrans sociumque de thesauro habendo sollicitum foris relinquens, novo ac singulari spiritu perfusus Patrem in abscondito exorabat (cfr. Mat 6,6), cupiens neminem scire quid ageret intus, praeter solum Deum quem de caelesti thesauro habendo assidue consulebat.
4 Quod attendens humani generis inimicus ipsum ab incepto bono retrahere nititur ei timorem incutiens et horrorem.
5 Nam quaedam mulier erat Assisii gibbosa deformiter quam daemon, viro Dei apparens, sibi ad memoriam reducebat, et comminabatur eidem quod gibbositatem illius mulieris iactaret in ipsum nisi a concepto proposito resiliret.
6 Sed Christi miles (cfr. 2Tim 2,3) fortissimus, minas diaboli vilipendens, intra cryptam devote orabat ut Deus dirigeret viam (cfr. Gen 24,40) suam.
7 Sustinebat autem maximam passionem et anxietatem mentis, non valens quiescere donec opere compleret quod mente conceperat, cogitationibus variis invicem succedentibus quarum importunitas eum durius perturbabat.
8 Ardebat enim interius igne divino, conceptum mentis ardorem deforis celare non valens, poenitebatque ipsum peccasse tam graviter nec iam eum mala praeterita vel praesentia delectabant, nondum tamen receperat continendi fiduciam a futuris.
9 Propterea cum extra cryptam exibat, ad socium mutatus in virum alterum (cfr. 1Re 10,6) videbatur.