1 Dum beatus Franciscus esset in capitulo generali apud Sanctam Mariam de Portiuncula, quod dictum est capitulum storiorum, quia non erant ibi habitacula nisi de storiis, et fuerunt ibi quinque millia fratres, 2 quamplures fratres sapientes et scientiati iverunt ad dominum Ostiensem qui erat ibidem et dixerunt ei: “Domine, volumus ut suadeatis fratri Francisco quod sequatur concilia fratrum sapientum et permittat se interdum duci ab eis”. 3 Et allegabant regulam beati Benedicti, Augustini et Bernardi quae docent sic et sic vivere ordinate.
4 Quae omnia cum retulisset cardinalis beato Francisco per modum admonitionis, beatus Franciscus, nihil ei respondens, cepit ipsum per manum et duxit eum ad fratres congregatos in capitulo; 5 et sic locutus est fratribus in fervore et virtute Spiritus sancti: “Fratres mei, fratres mei, Deus vocavit me per viam simplicitatis et humilitatis, et hanc viam ostendit mihi in veritate pro me et pro illis qui volunt mihi credere et me imitari. 6 Et ideo nolo quod nominetis mihi aliquam regulam, neque sancti Benedicti, neque sancti Augustini, neque sancti Bernardi, nec aliquam viam et formam vivendi, praeter illam quae mihi a Domino est ostensa misericorditer et donata. 7 Et dixit mihi Dominus quod volebat me esse unum novellum pazzum in hoc mundo: et noluit nos ducere per aliam viam quam per istam scientiam. 8 Sed per vestram scientiam et sapientiam Deus vos confundet. Et ego confido in castaldis Domini, quod per ipsos puniet vos Deus; et adhuc redibitis ad vestrum statum, cum vituperio vestro, velitis nolitis”.
9 Tunc cardinalis obstupuit valde et nihil respondit; et omnes fratres plurimum timuerunt.