109
1 Praedicti Silvestri conversionem, qualiter eum ad intrandum Ordinem Spiritus moverit, non indignum credo praesentibus copulari.
2 Silvester itaque sacerdos fuerat saecularis de civitate Assisii, a quo lapides pro reparanda ecclesia quondam emerat homo Dei (cfr. 4Re 1,10).
3 Hic cum videret illo in tempore fratrem Bernardum, qui post sanctum Dei (cfr. Luc 2,34) Minorum Ordinis prima plantula fuit, sua perfecte relinquere ac dare pauperibus (cfr. Mat 19,21.29), voraci cupiditate succensus, apud virum Dei de lapidibus olim sibi venditis movet querelam, quasi non perfectum ei pretium solutum exstiterit.
4 Subridet Franciscus animum sacerdotis advertens avaritiae veneno infectum.
5 Sed refrigerium maledicto ardori cupiens utcumque praestare, manus eius non numerata pecunia replet.
6 Gavisus est presbyter Silvester in datis, sed plus liberalitatem dantis miratus, domum regressus, factum saepe recogitabat, senescentem iam se diligere mundum (cfr. 1Ioa 2,15) murmure felici submurmurat, et iuvenem illum sic cuncta despicere stupet.
7 Odore bono (cfr. 2Cor 2,15) iam proinde pleno, misericordiae suae Christus aperit sinum.
8 Ostendit ei per visionem (cfr. Act 18,9) opera Francisci quantum valeant, quanta coram ipso eminentia fulgeant, quam magnifice totam mundi machinam compleant.
9 Videt namque in somnis crucem auream de ore prodeuntem Francisci, ‘cuius summitas caelos tangebat (cfr. Gen 28,12)’, cuius brachia protensa in latum utramque mundi partem amplexando cingebant.
10 Compunctus sacerdos in visu (cfr. Sir 40,7), damnosam excutit moram, relinquit mundum (cfr. Ioa 16,28), viri Dei (cfr. 4Re 5,14) perfectus imitator efficitur.
11 Perfecte hic coepit in Ordine conversari, et perfectissime Christi gratia consummavit.
12 Sed quid mirum, si Franciscus crucifixus apparuit, cui tantum semper cum cruce fuit?
13 Cruce mirifica sic interius radicata, quid magnum, si de terra bona (cfr. Mat 13,8.23) exoriens flores, frondes et fructus protullit conspectivos?
14 Nil alterius generis in illa potuit gigni, quam ita sibi totam crux illa mirabilis a principio vindicavit.
15 Sed iam nunc ad materiam recurrendum.