124
1 Frater quidam spiritualis et antiquus in religione, magna carnis tribulatione (cfr. 1Cor 7,28) afflictus, quasi desperationis profundo videbatur absorptus (cfr. Ps 68,16).
2 Duplicabatur ei quotidie dolor, dum conscientia magis tenera quam discreta cogebat eum de nihilo confiteri.
3 Siquidem non tentationem habere, sed tentationi cessisse vel modicum, tanto studio confitendum esset.
4 Ipse vero tantum pudoris habebat, quod timens totum uni sacerdoti detegere, quippe cum nihil esset, cogitationes ipsas dividens, diversas diversis particulas committebat.
5 Quadam vero die, cum deambularet cum beato Francisco, dixit ei sanctus: “Frater, dico tibi quod tribulationem tuam nulli debeas de caetero confiteri.
6 Et noli timere (cfr. Gen 15,1; Mat 1,20), quia quod circa te fit, nec tu facis, ad coronam tibi proveniet non ad culpam!.
7 Quoties autem fueris tribulatus (cfr. Ps 106,6), septem Pater noster de mea licentia dicas!”.
8 Miratus unde hoc sanctus novisset, plurimoque exhilaratus gaudio (cfr. Prov 15,3), post modicum omnem tribulationem evasit.