126
1 Diebus quibus pro cura oculorum apud Reate manebat, vocavit unum de sociis, qui fuerat in saeculo citharista, dicens: “Frater, filii saeculi huius (cfr. Luc 16,8) divina non intelligunt sacramenta (cfr. Sap 2,22).
2 Instrumenta quippe musica, divinis quondam laudibus deputata, in aurium voluptatem libido humana convertit.
3 Vellem ergo, frater, ut secreto citharam mutuatus afferres, qua versum honestum faciens fratri corpori doloribus pleno solatium dares”.
4 Cui respondit frater: “Verecundor non modicum, pater, timens ne levitate hac suspicentur homines me esse tentatum”.
5 Cui sanctus: “Dimittamus ergo, frater! bonum est multa dimittere, ne laedatur opinio”.
6 Nocte sequenti, vigilante sancto viro et meditante de Deo, repente insonat cithara quaedam harmoniae mirabilis et suavissimae melodiae (cfr. Sir 40,21).
7 Non videbatur aliquis, sed transitus et reditus citharoedi ipsa hinc inde auditus volubilitas (cfr. Ez 10,13) innuebat.
8 Spiritu denique in Deum directo (cfr. Iob 34,14), tanta in illo dulcisono carmine sanctus pater suavitate perfruitur, ut aliud se putet saeculum commutasse.
9 Mane surgens (cfr. Gen 28,18) sanctus vocat fratrem praedictum, et narrans ei cuncta per ordinem (cfr. Est 15,9) subdit: “Dominus qui consolatur afflictos, numquam me sine consolatione (cfr. 2Cor 1,4) dimisit.
10 Ecce enim, qui citharas hominum audire non potui, citharam suaviorem audivi”.