133
1 Studebat bona Domini (cfr. Ps 26,13) sui arcano pectoris condere, nolens patere gloriae quod posset causa esse ruinae.
2 Nam saepe cum beatificaretur a pluribus, verba huiuscemodi (cfr. Gen 39,10) respondebat: “Filios et filias adhuc habere possum; nolite laudare securum! Nemo laudandus, cuius incertus est exitus.
3 Quandocumque mutuum concessum auferre voluerit qui concessit, solum”, inquit, “corpus et anima remanebunt, quae infidelis etiam possidet”.
4 Ista quidem laudantibus.
5 Ad se autem sic: “Latroni tanta contulisset Altissimus, gratior te foret, Francisce!”.