1 Frater Ricerius de Marchia nobilis genere sed nobilior sanctitate, quem beatus Franciscus magno diligebat affectu, quadam die visitavit beatum Franciscum in palatio episcopi Assisii, et inter alia quae locutus est cum eo de facto religionis et de observantia regulae, interrogavit eum specialiter de hoc, dicens: 2 « Dic mihi, pater, intentio nem tuam quam habuisti a principio quando coepisti habere fratres, et intentionem quam habes nunc et credis habere usque ad diem mortis tuae; 3 ut valeam certificari de tua intentione et voluntate prima et ultima: utrum scilicet nos fratres clerici qui tot libros habemus, possimus eos habere, licet dicamus quod sunt religionis? ».
4 Dixit ei beatus Franciscus: « Dico tibi, frater, quod haec fuit et est prima et ultima mea intentio et voluntas, si fratres mihi credidissent, quod nullus fratrum deberet habere nisi vestimentum, sicut regula nostra nobis concedit cum cingulo et femoralibus ».
5 Si autem ali quis frater voluerit dicere: cur beatus Franciscus tempore suo non fecit ita strictam paupertatem observari a fratribus, sicut dixit fratri Ricerio, nec ita observandam mandavit, 6 nos qui cum ipso fuimus ad hoc respondemus sicut audivimus ab ore ejus, quoniam ipse dixit fratribus haec et alia plurima; et etiam in regula fecit plura scribi, 7 quae cum assidua oratione et meditatione a Domino postulabat pro utilitate religionis, affirmans ea penitus esse secundum Domini voluntatem; 8 sed, postquam ostendebat ea fratribus, videbantur eis gravia et importabilia ignorantibus tunc quae ventura erant in religione post mortem ejus.
9 Et quia valde timebat scandalum in se et in fratribus, nolebat cum eis contendere, sed condescendebat invitus voluntati eorum et coram Domino se excusabat. 10 Sed, ut non reverteretur ad Dominum vacuum verbum suum quod in ore ejus ponebat pro utilitate fratrum, volebat illud in se implere, ut mercedem inde consequeretur a Domino. Et finaliter in hoc quiescebat et consolabatur spiritus ejus.