1 Cum esset beatus Franciscus apud eremitorium de Fonte Columbarum, prope Reate, propter infirmitatem oculorum, visitavit eum quadam die medicus oculorum. 2 Qui, cum stetisset ibi per aliquod spatium et jam vellet recedere, dixit beatus Franciscus uni de sociis suis. “Ite et date medico optime comedere”. 3 Respondit ei socius ejus dicens: Pater, cum verecundia dicimus quia tantum pauperes sumus modo quod verecundamur invitare ipsum nunc ad manducandum”.
4 Dixit ad socios suos beatus Franciscus: “Modicae fidei (cfr. Mat 14,31), nolite facere me amplius dicere”. Et ait medicus beato Francisco: “Frater, ex quo fratres sunt ita pauperes, libentius cum ipsis comedere volo”. 5 Erat enim ille medicus dives valde, et cum saepe invitassent eum beatus Franciscus et socii, nunquam voluit ibi comedere.
6 Iverunt ergo fratres et paraverunt mensam, et cum verecundia apposuerunt modicum panis et vini et parum de oleribus quae fecerant pro seipsis. 7 Et sedentibus illis ad mensam pauperculam, cum coepissent comedere, ecce pulsatum fuit ostium loci: surgens autem unus ex fratribus ivit et aperuit ostium; 8 et ecce aderat quaedam mulier apportans magnum canistrum plenum pulchro pane et piscibus et pastillis gammarorum et melle et uvis quasi recentibus, quae mittebat beato Francisco quaedam domina unius castri quod distabat a loco quasi vii miliaribus.
9 Quibus visis, fratres et medicus mirati et gavisi sunt valde, considerantes sanctitatem beati Francisci, et totum ipsius meritis ascribentes; 10 et ait medicus ad fratres: ”Fratres mei, nec vos sicut debetis, nec nos cognoscimus istius hominis sanctitatem”.