Selecione

Liber XIII

Tertius a decimo medicis nihil artibus illum Profecisse refert; et quomodo vectus in urbem Assisli mortis non formidaverit horam, Exsequiasque suas cantaverit instar oloris.

 

1 Urbis in ingressu venientem Curia papae 
Exsistentis ibi solemniter excipit; omnes 
Occurrunt celeres, sua nullus agenda procurat, 
Et iuris quaecumque sui dispendia passis 
5 Franciscum vidisse sat est: non altera cuiquam 
Appetitur merces, haec sufficit omnibus una. 
Cum sit enim magnum Chirona videre bimembrem, 
Aut subvertentem taurum Minois Athenas, 
Aut lynces Bacchi penetrantes omnia visu, 
10 Aut Phoenica brevi reparantem morte iuventam, 
Immissumque ferum Calydonibus, aut elephantem 
Caesaris, aut onagros, quorum cava naris ut arcus 
Hostica Maeotidas emittit in ora paludes, 
Aut longo quaecumque maris secreta recessu 
15 Climatibus nostris non assuevere videri; 
Quanto maius erat mirabiliusque videre 
Hic hominem, qui non erat hic, sed in aethere sursuma 
Totus, et in terris caelestem cernere civem. 


Ipse licet mundi curas distractus in omnes 
20 Papa libens admittit eum, cunctique benigne 
Suscipiunt fratres, cunctisque benignius Hugo, 
Sub quo florebat tunc temporis Ostia felix, 
Cuius erat proprius qui toti sufficit orbi 
Praesul, et humani generis moderatur habenam: 
25 Cui genus et mores, cui summi culmen honoris, 
Cui reliquas dotes Deus et natura tot uni 
Contulit, ut toto quidquid debebat in orbe 
Distribui, solus perceperit, et mediante 
Derivetur eo fons religionis in omnes. 


30 Cumque supradictus non posset ferre medeJam 
Physicus, experto quidquid prodesse putabat, 
Alterius medici defertur fama per urbem, 
Qui laesis solitus oculis succurrere prudens, 
Urbanusque senex habitabat in urbe Senensi. 
35 Hunc item Franciscus adit, nullaeque dolorem 
Alleviant curae, sed totum passio corpus 
Occupat, et quaedam parit accessoria morti: 
Marcet hepar, turget stomachus, vitioque duorum 
Naturae sedes alimentaque mitia sanguis 
40 Evomitur, ruptis intra praecordia venis. 


Tantis fama malis aures ubi fratris Heliae 
Perculit, accelerat dilectum visere patrem: 
Viso Franciscus ita confortatur alumno, 
Nil animum prohibere potest quin gaudeat, et cor 
45 Gaudia dilatant, et dilatatio cordis 
Egressum dat spiritibus, morbumque repellens 
Copia spirituum, facit ut natura resultet. 
Inde quasi sospes Cortonam sustinet ire, 
Sed subiti cum sint animarum gaudia motus, 
50 Nec possint animae subitoque diuque moveri, 
Gaudia Franciscus paulatim dicta remitti 
Sentit, et effectum causa perimente perempta. 
Postquam spirituum cessat vehementia, surgit 
Morbus, et insultus patitur natura priores; 
55 Gressum crura negant, marcentibus undique nervis, 
Et stomachi iam debilitas alimenta refutat, 
Nullaque defectos immutat passio gustus. 


Sic ubi prae nimios anima tolerante dolores 
Mortis in extremo Franciscus agone laborans, 
60 Arboris appositam radicibus esse securim 
Sentit et adventum pulsantis ad ostia Christi, 
Transferri petit Assisium, non propter amorem 
Natalis patriae, recto sed ut ordine terras 
Inde relinquat, ubi terrena reliquit, et inde 
65 Ad Christum migret, ubi Christo primitus haesit. 
Vectus eo (nec enim propria virtute moveri 
Iam poterat), tenui pendentem stamine vitam, 
Quam salvare nequit pro tempore, salvat in aevum. 


O fortis miles et inexpugnabilis ultor, 
70 Quem neque fata domant ex ipsa namque vigorem 
Debilitate trahit, et eum facit hoc animosum 
Quod facit exanimem, nam praelia quae studiose 
In vita gessit, in morte virilius explet! 


Aspersus cinere suprapositusque melote 
75 Et quamvis extrema videns emergere fata, 
Nulla timet, quia nulla cupit mortalia, spernit 
Tristitiam mortis quia sprevit gaudia vitae, 
Et quos participes gaudebat habere laboris, 
Consortes etiam summae mercedis habere 
Obsecrat, utque prius benedicat quam moriatur 
Eius eis animas, circa se convocat omnes, 
Et per praesentes absentibus omnia mandat 
Quae mandanda placent, et utrosque valere precatur. 


Interea moesto patris accedente recessu, 
85 Exit in exsequias dolor, emollitaque corda 
Stringit et in facies rivos deducit aquarum. 
Ille suis nolens exsistere causa doloris: 
“Propter me quid fletis”, ait, “qui flere tenerer 
Propter vos potius? Ego namque repatrio, sed vos 
90 Exsilium retinet; ego post tormenta quiesco, 
Vos sudatis; ego sum civis, vos peregrini. 
In refrigerium per aquam traducor et ignem, 
Discrimenque viae compensat gloria metae. 
Quid nisi mors mea vita fuit, vel quid nisi vita 
95 Mors erit? Hanc animam pro Christo perderem duxi, 
Pro nobis perdente suam, reddetgue benignus 
Pro damno lucrum, pro perditione salutem. 
Iam qui certavi suspiravique frequenter 
Et ieiunavi, post tot certamina tandem 
100 Vado triumphatum, post tot suspiria vado 
Gavisum, post tot ieiunia vado comestum. 
Quid vos verborum multiplicitate tenerem? 
Hic miser, hic moestus, hic infimus, hic moribundus, 
Hic ego fessus eram; sed nunc ad regna vocatus 
105 Migro beata miser, ad gaudia maestus, ad astra 
Infimus, ad vitam moribundus, ad otia fessus. 
Inde peto ne quis mihi compatiatur amicus; 
Immo coexsultet. Mihi congaudete vocato 
De poenis ad delicias, de carcere mundi 
110 Ad libertatem caeli: Christoque labores 
Dignanti finire meos, exsolvite laetum 
Carmen et hymnidicas pro me depromite laudes”. 


Dixerat. Incipiunt adstantes psallere fratres; 
Iamque licet moriens canit ille, canentibus illis, 
Et psalmum qua voce potest, erumpit in illum: 
Voce mea ad Dominum clamavi. Mox sibi poscit, 
Haec Evangelü recitetur lectio: Certus 
Ante diem Paschae Iesus quia venerit hora 
Eius ut ad regnum Patris de carcere mundi 
120 Transeat, et reliqua; quo praecipiente, minister 
Fert aperitque librum tantique voluminis inter 
Tam varias eadem se lectio primitus offert.