1 Humilis Cristi imitator Franciscus, sciens soli Cristo nomen magisterii convenire, per quem omnia facta sunt (cfr. Ioa 1,3; 1Cor 8,6) opera, dicebat quod libenter vellet scire facere omnia, sed nollet esse magister nec magisterii nomine insigniri; 2 sed ex tali nomine contra verbum Cristi in evangelio prohibenti ut nulli vocentur magistri (cfr. Mat 23,10) facere videretur, 3 quia melius est esse humilem ex paupercula sua scientia, quam si esset possibile facere magnalia et presumere contra gloriosi magistri humilia documenta. 4 Nam nomen magisterii nemini convenit nisi Cristo benedicto, cuius perfecta sunt opera.
5 Et ideo fuit ab ipso mandatum, ut nullus super terram magister vocari presumat, quia unus et solus et verus absque defectu in celis magister est: Cristus benedictus, qui est Deus et homo, lux et vita, conditor mundi, laudabilis et gloriosus in secula. Amen.