1 Accidit quoddam mirabile et celebri memoria dignum in civitate Eugubii, dum adhuc viveret s.p.n. Franciscus. Erat namque in territorio civitatis Eugubii quidam lupus terribilis magnitudine corporis et ferocissimus rabie famis; 2 qui non solum animalia destruebat sed etiam homines et feminas devorabat, ita quod omnes cives in tanta peste ac terrore tenebat, quod omnes ibant muniti et armati cum egrediebantur terram, ac si deberent ad bella funesta procedere. 3 Nec tamen sic armati valebant dicti lupi mortales dentes aut truculentam evadere rabiem, qui eidem per infortunium obviabant. Unde tantus terror omnes invasit, quod vix aliquis extra portam civitatis audebat exire.
4 Volens autem Deus notificare sanctitatem b. Francisci civibus supradictis, cum s. Franciscus moraretur ibidem, compatiens illis, s. Franciscus disposuit exire obviam dicto lupo.
5 Cui cives, hoc sentientes, dicebant: “Fr. Francisce, cave ne portam exeas; quia lupus, qui iam multos homines devoravit, penitus te occidet!”. Sanctus vero Franciscus, sperans in D. Ihesu Cristo, qui universe carnis spiritibus dominatur, non clypeo protectus vel galea, 6 sed signo s. crucis se muniens, exivit portam cum socio, totam fiduciam suam iactans in Domino, qui credens in eo facit sine lesione aliqua super basiliscum et aspidem ambulare et conculcare, non solum lupum, sed leonem insuper et draconem (cfr. Ps 90,13),
7 Et sic fidelissimus Cristi miles Franciscus, non loricam succinctus vel gladio, non arcum baiulans vel arma bellica, sed scuto sanctissime fidei et crucis signo munitus, iter aliis dubium ipse carpere constanter incepit. Et ecce, multis cernentibus de locis in quibus ad spectandum ascenderant, lupus ille terribilis contra s. Franciscum, aperto totaliter ore, cucurrit. 8 Contra quem s. Franciscus opposuit signum crucis, et tam a se quam a socio virtute divina lupum compescuit, et cursum retinuit, ac os truculenter apertum conclusit.
9 Et demum advocans illum ait: “Veni huc, fr. lupe, et ex parte Cristi tibi precipio quod nec michi nec alteri noceas”.
10 Mirabile dictu quod, statim facta cruce, clausit os illud terribile! Et facto mandato, statim se ad pedes sancti, de lupo iam factus agnus, capite inclinato prostravit. 11 Sic autem iacenti dixit s. Franciscus: “Fr. lupe, tu facis multa dampna in partibus istis et horrenda maleficia perpetrasti, creaturas Dei sine misericordia destruendo. 12 Non solum autem irrationabilia destruis, sed, quod detestatoris audacie est, occidis et devoras homines ad imaginem Dei factos(cfr. Gen 1,26.27). Unde tu es dignus horrenda morte mulctari tamquam predo et pessimus homicida; propter quod omnes contra te iuste clamant ac murmurant, et est tibi tota ista civitas inimica. 13 Sed, fr. lupe, ego volo inter te et istos facere pacem, ita quod a te ipsi amplius non ledantur, et tibi omnem offensam preteritam dimittentes, nec canes nec homines te amplius persequentur”.
14 Et lupus gestibus corporis et caude et aurium ac capitis inclinatione monstrabat illa que sanctus dicebat omnimode acceptare.
15 Et ait iterum s. Franciscus: “Fr. lupe, ex quo tibi placet facere pacem istam, ego promitto tibi quod faciam tibi dari expensas continuas donec vixeris per homines civitatis istius, 16 ita quod nunquam famem amplius patieris; quia ego scio quod quicquid mali facis, facis propter rabiem famis. 17 Sed fr. mi lupe, ex quo ego acquiram tibi talem gratiam, volo quod tu promittas michi quod nunquam aliquod animal ledas vel hominem, nec etiam dampnum aliquod in cunctis rebus inferre presumas. Promittis michi ita?”.
18 Et lupus signum evidens, inclinato capite, fecit, quod promittebat facere illa que imponebantur a sancto. Et s. Franciscus ait: “Fr. lupe, ego volo quod tu des michi fidem, ut possim confidenter credere quod promittis”.
19 Et cum extendisset s. Franciscus manum pro recipienda fide, lupus etiam levavit pedem anteriorem dextrum et blande posuit super manum s. Francisci signo quo poterat fidem dando. 20 Tunc s. Franciscus ait: “Fr. lupe, precipio tibi in nomine Ihesu Cristi (cfr. Act 16,18), quod venias amodo mecum, nil dubitans, ut eamus ad faciendum pacem istam in nomine Domini”.
21 Et lupus obediens statim ibat cum s. Francisco tanquam mansuetissimus agnus. 22 Quod videntes, illi de civitate ceperunt vehementer mirari; et novitas hec statim per totam civitatem insonuit, ita quod omnes, tam senes quam iuvenes, tam mulieres quam mares, tam populares quam nobiles ad plateam civitatis simul convenerunt, ubi s. Franciscus morabatur cum lupo.
23 Congregata vero populi multitudine, surgens s. Franciscus fecit predicationem illis mirabilem, dicens inter alia quomodo propter peccata tales pestilentie permittuntur, 24 et quomodo sit periculosior vorax flamme gehenne, que habet in eternum devorare dampnatos, quam rabies lupi, que non potest occiderenisi corpus (cfr. Mat 10,28); 25 et quam sit pavendum in hiatum infernale demergi, quando tantam multitudinem unum parvulum animal in tanto pavore et periculo detinebat. 26 ”Revertimini igitur, carissimi, ad Dominum et facite penitentiam dignam, et a lupo liberabit vos Dominus in presenti et in futuro ab igne baratri devorantis”.
27 Et hiis dictis ait: “Audite, carissimi: fr. lupus, qui hic coram vobis astat, promisit michi, et de promissione fidem exibuit, facere pacem vobiscum 28 et nunquam vos in aliquo ledere, si tamen promittitis sibi omni die expensas necessarias exibere. Et ego pro ipso lupo fideiubeo quod pactum pacis firmiter observabit”.
29 Tunc omnes ibi congregati cum clamore valido promiserunt lupum nutrire continue; et s. Franciscus coram omnibus dixit lupo: “Et tu, fr. lupe, promittis servare pactum istis, scilicet quod nec animal nec personam aliquam ledas?”.
30 Et lupus, se ingeniculans, cum inclinatione capitis et gestibus corporis et caude et aurium blandimentis se servaturum pacta promissa omnibus evidenter monstravit.
31 Et s. Franciscus ait: “Fr. lupe, ego volo quod sicut tu de hoc dedisti michi fidem cum extra portam essem, ita hic coram toto populo des michi fidem quod ista servabis, et me in fideiussione pro te facta minime derelinques”.
32 Tunc lupus, levato pede dextro, dedit fidem in manu s. Francisci, fideiussoris sui, coram cunctis astantibus. 33 Et facta est tanta admiratio in gaudium omnium tam pro devotione sancti quam pro novitate miraculi, quam insuper pro pace lupi et populi, ut omnes clamarent ad sidera, 34 laudantes et benedicentes D. (cfr. Luc 24,53) Ihesum Cristum, qui misit ad eos s. Franciscum, et eos meritis illius de ore fere pessime liberavit et de tam horrenda peste in pace reposuit et quiete.
35 Ex illo ergo die lupus populo et populus lupo pacta per s. Franciscum ordinata servavit; et lupus, per duos annos vivens et per civitatem hostiatim victitans neminem ledens, nec ipse lesus ab aliquo, fuit curialiter nutritus. 36 Et quod mirum est, nunquam latrabat canis aliquis contra ipsum. Tandem fr. lupus seniens mortuus est.
37 De cuius absentia cives plurimum doluerunt, quia dicti lupi pacifica et benigna patientia quandocumque per civitatem pergebat s. Francisci virtutem et sanctitatem mirificam in memoriam reducebat.
Deo gratias. Amen.