1 Predictus autem fr. Rufinus, propter magnam cordis attentionem ad Deum et angelicam mentis quietem, quandocumque ab aliquo vocabatur, cum tanta gravitate ac dulcedine et vocis morositate ipsum vocantibus respondebat, quod videbatur de alio mundo redire. 2 Unde semel vocatus a sociis ut iret pro pane, ille, sicut vere divinus, respondit: “Fra.a.a.te mi.mi.o, mu.u.u.ultu voluntiere”.
3 Cum ergo panem per Assisium queritaret, et ecce ducebatur unus demoniacus, fortiter ligatus et a multis sociatus hominibus, qui ducebatur ad s. Franciscum, ut eum a demonio liberaret. 4 Qui cum a longe vidisset fr. Rufinum, statim cepit clamare et furere tam fortiter quod, fractis omnibus vinculis, de manibus omnium exilivit.
5 Illi autem, de tanta novitate mirantes, coniuraverunt eum ut diceret cur modo plus solito torqueretur. 6 Qui respondit: “Quia ille frater pauperculus, ille obediens, humilis et s. fr. Rufinus, qui incedit cum tasca, suis sanctis virtutibus et humilibus orationibus me incendit et cruciat; et propterea non possum plus in isto homine commorari”. 7 Et hiis dictis, statim exiit. Quod audiens, fr. Rufinus, quia illi homines et etiam infirmus sanatus illi magnam reverentiam exhibebant, dedit laudem D. Ihesu Cristo et ortatus est illos, ut in hiis omnibus glorificarent Deum et Salvatorem nostrum, D. Ihesum Cristum. Amen.