10 Et idcirco propter tantam humilitatem et innocentiae puritatem superbi daemones eius praesentiam non poterant sustinere. Nam cum semel quidam demoniacus praeter solitum more a via divertendo, suis eum insequentibus, per septem fere milliaria per devia veloci cursu fugisset, interrogatus et adiuratus de causa tam subiti recessus, respondit: “Quia, inquit, per illam viam ille stultus frater Iuniperus veniebat; eius praesentiam non potui exspectare”. Quaesitum est, et ita esse, ut diabolus dixerat de adventu fratris Iuniperi, invenerunt. Unde beatus Franciscus, cum ad ipsum adducerentur daemoniaci ut eos curaret, si statim diabolus obsessum nolet deserere, dicebat sibi: “Nisi statim exeas, fratrem Iuniperum faciam contra te huc venire”. Daemon vero fratris Iuniperi praesentiam timens et sancti Francisci virtutem et humililatem non ferens subito recedebat.