37.
1 Beatus Franciscus, vir columbina simplicitate plenissimus dum more solito quadam vice per vallem Spoletanam transitum faceret accidit ut non longe a castello, cui nomen Mevanium multitudinem magnam diversi generis avium convolasse videret.
2 Et quoniam ob praecipuum Creatoris amorem miro in omnes ducebatur affectu, sociis in via relictis, alacriter contra locum ubi stabant adunatae cucurrit, easque, prout ei consuetutudinis erat, veluti rationis humanae participes salutavit.
3 Videns autem quod propter ipsum loco non cederent, admirans usque ad illas accessit.
4 Repletus itaque gaudio magno, vir Dei sollicite illas ad audiendum Domini verbum intendere monuit,
5 et his similia simpliciter eis inter alia plura proposuit: ”Fratres mei volucres, multum tenemini vestrum laudare et diligere Creatorem,
6 qui plumis vos induit, qui pennis a terra vos subvehit, qui vobis inter creaturas nobilius in puriore mansiones aëre tribuit;
7 qui nec serentes nec metentes, nec in horrea congregantes (cfr. Mat 6,26), absque vestra sollicitudine vos enutrit et abundanter in omnibus quae vobis sunt opportuna providit”.
8 Ipsae vero aviculae, rostris apertis, alis collisque protensis, suo modo mirabiliter gestientes, sanctum Dei talia proponentem intuebantur, et verbis suis diligenter intendere videbantur.
9 Sanctus vero Franciscus, per medium illarum transiens (cfr. Luc 4,30) et revertens, tunica eas tangebat ut voluit;
10 nec illis quidem se prius a loco moventibus, donec benedictione cum signo crucis et licentia eis data, similiter ipse recessit.
11 Tunc coepit se magnae negligentiae coram fratribus incusare, eo quod hactenus omiserat avibus praedicare.
12 Igitur ab illo tempore vir Dei, cuius ori semper laus affuit, laus utique Salvatoris, non solum homines ut laudarent ipse laudans admonuit,
13 sed et aves et bestias et quaslibet creaturas alias, fratrum vel sororum nominibus nuncupans ad omnium Conditoris laudem sollicitus invitavit.
38.
1 Sed et hic, qui totum se nutui Creatoris subiecerat, non immerito creaturis sibi inferioribus, Altissimi nomen invocans (cfr. Act 22,16), imperabat, quarum etiam obedientiam ipsa frequenter experientia cognoscebat.
2 Et ut referam pauca de multis, accidit die quadam apud castrum quod dicitur Albianum, ut cum Dei verbum populo illic adunato proponere vellet, prae nimio strepitu et multitudine hirundinum ibidem nidificantium audiri non posset.
3 Quibus ita garrientibus taliter est locutus: “Sorores meae hirundines, iam tempus tempus est ut (cfr. Tob 12,20) et ego loquar, quia vos quidem satis usque nunc estis locutae; sed deinceps, usque dum sermo Domini compleatur (cfr. 2Par 36,21) loqui omnino cessate!”.
4 At illae, veluti rationis capaces, continuo tacuerunt, nec ab ipso loco, donec consummaretur praedicatio, se moverunt.
5 Quo viso miraculo, cuncti qui aderant Deum glorificabant et beati viri saltem vestimenta contingere cupiebant.
39.
1 Confugiebant quoque saepius ad beatum Franciscum bestiae silvestres, veluti ad portum tutissimum, ac si ratione ductae ipsius erga se cognoscerent pietatis affectum.
2 Nam cum moram faceret apud castellum nomine Graecium, quemdam lepusculum laqueo captum vivum a quodam fratre vidit adductum;
3 ad quem pietate magna permotus, sic ait vir ille mitissimus: “Frater lepuscule, veni ad me! Quare sic te decipi permisisti?”.
4 Qui dimissus a fratre, statim veluti securus ad virum Dei cucurrit et in sinu eius, domiti animalis more, quievit.
5 Quoties autem a beato viro super terram depositus est ut abiret, toties ad illum, non aliam libertatem quaerendo, recurrit, donec tandem ad vicinum nemus ipsum a fratribus asportari praecepit.
6 De cuniculo quoque, quod animal valde indomabile est, huic simile quiddam fecit, quando in insula laci Perusini tempore quodam mansit.
40.
1 Similiter quadam vice, cum in lacu Reatino resideret in navi, piscis quidam non parvus, qui vulgo finca vocatur, vivus oblatus est ei.
2 Quem ipse vir sanctus non manducandum sed libertati restituendum hilariter et benigne recipiens, ipsum fratrem piscem vocavit, oransque et nomen Domini (cfr. Ps 112,2) benedicens, in aquam reposuit.
3 Persistente autem ipso in oratione et laudibus, piscis in aqua ludens a navicula non recessit, donec ei licentiam beatus Franciscus, oratione completa, concessit.
4 Sic igitur gloriosus Christi confessor non solum sensibilibus, de quibus perlongum esset narrare per singula, bestiis videlicet et avibus imperavit, sed ad illius obsequium in alteram naturam insensibilia etiam Dominus elementa convertit.
5 De quorum similibus unum quoque libet ut breviter enarremus.
6 Nam cum ipse vir sanctus apud eremum Sancti Urbani quadam vice graviter aegrotaret, aqua sibi mirabiliter in vinum mutata est;
7 factumque est ut ad gustum illius tam facile sanitatem reciperet, quod divinum hoc esse miraculum nullus ambigeret.