1 Beatus Franciscus a principio sue conversionis, Domino cooperante, velut sapiens seipsum et domum suam, videlicet Religionem, fundavit supra firmam petram (cfr. Mat 7,24) videlicet supra maximam humilitatem et paupertatem Filii Dei appellans ipsam Religionem Fratrum Minorum.
2 Supra maximam humilitatem: unde in principio Religionis, postquam fratres ceperunt multiplicari, voluit quod fratres manerent in hospitalibus leprosorum ad serviendum eis;
3 unde tempore illo quo veniebant ad Religionem nobiles et ignobiles, inter alia que annuntiabantur dicebatur eis, quod oporteret eos servire leprosis et manere in domibus eorum.
4 Supra maximam paupertatem: sicut in Regula dicitur, quod fratres tamquam advene et peregrini (cfr. 1Pet 2,11) maneant in domibus, in quibus permanent, nichil sub celo habere velint, nisi sanctam paupertatem, per quam nutriuntur a Domino in hoc seculo cibis corporalibus et virtutibus, et in futuro celestem consequentur hereditatem.
5 Se ipsum fundavit supra maximam paupertatem et humilitatem: quia, cum esset magnus prelatus in Ecclesia Dei, voluit et elegit abiectus esse non solum in Ecclesia Dei, sed inter fratres suos.