1 Cum vero quadam die iret beatus Franciscus ad quandam ecclesiam cuiusdam ville civitatis Assisii, cepit scopare eam, et statim de ipso rumor factus est in illa villa, maxime quia libenter ab illis hominibus videbatur et audiebatur.
2 Ut autem audivit quidam, Iohannes nomine, vir mire simplicitatis, qui arabat in quodam suo agro prope ecclesiam illam, statim ivit ad ipsum inveniens illum scopantem ecclesiam;
3 et dixit ad eum: “Frater, da michi scopam, quia volo te adiuvare”.
4 Et accipiens scopam ab ipso scopavit residuum.
5 Et sedentibus illis dixit ille ad beatum Franciscum: “Frater, iam diu est quod habui voluntatem serviendi Deo, et maxime postquam de te et tuis fratribus rumorem audivi; sed nesciebam, qualiter ad te venirem.
6 Sed postquam Domino placuit ut te viderem, volo facere quicquid tibi placuerit”.
7 Beatus Franciscus considerans eius fervorem exultavit in Domino, maxime quia tunc paucos habebat fratres, et quia sibi videbatur propter eius puram simplicitatem, quod deberet esse bonus religiosus;
8 qui dixit ei: “Frater, si vis esse de vita et societate nostra, oportet quod expropries te de omnibus tuis que sine scandalo habere potes (cfr. Tob 1,3), et des ea pauperibus (cfr. Mat 19,21) secundum consilium sancti Evangelii, quia id fratres mei, qui potuerunt, fecerunt”.
9 Quo audito statim ivit in agrum, ubi dimiserat boves, et solvit illos et duxit unum coram beato Francisco dicens ad eum:
10 “Frater, tot annis servivi patri meo et omnibus de domo mea; licet parva sit hec portio hereditatis mee, volo istum bovem accipere pro portione mea et dare illum pauperibus (cfr. Mat 19,21) sicut tibi melius videbitur secundum Deum”.
11 Videntes autem parentes eius et fratres, qui adhuc erant parvi, quod volebat dimittere eos, ceperunt ipsi et omnes de domo tam fortiter lacrimari et plangere alta voce quod motus est inde ad pietatem beatus Franciscus, maxime quia magna familia et imbecillis erat;
12 et ait ad illos beatus Franciscus: “Parate et facite comestionem ut omnes insimul comedamus, et nolite plangere, quoniam vos letos faciam”.
13 Illi autem statim paraverunt, et comederunt omnes cum multa letitia.
14 Post comestionem dixit ad eos beatus Franciscus: “Iste filius vester vult servire Deo, de quo non contristari, sed gaudere debetis;
15 et non solum secundum Deum, verum etiam secundum seculum istud imputatur vobis ad honorem et profectum animarum et corporum, quia de carne vestra honoratur Deus, et omnes fratres nostri erunt vestri filii et fratres.
16 Et quia creatura Dei est et suo Creatori vult servire, cui servire regnare est, non possum nec debeo ipsum reddere vobis;
17 sed, ut de ipso recipiatis et habeatis consolationem, volo quod ipse expropriet se vobis de isto bove tamquam pauperibus, licet pauperibus aliis deberet dari (cfr. Mat 19,21) secundum consilium sancti Evangelii”.
18 Et consolati sunt omnes in verbis beati Francisci, et maxime letati sunt quod bos redditus est eis, quia pauperes erant.
19 Et quia beatus Franciscus nimis diligebat et ei placebat semper pura et sancta simplicitas in se et in aliis, statim quod induit eum panno Religionis, ducebat illum pro socio suo.
20 Erat enim ille tante simplicitatis, quod ad omnia quecumque faciebat beatus Franciscus, credebat se teneri.
21 Unde, cum beatus Franciscus staret in aliqua ecclesia vel in alio loco remoto ad orationem et ipse volebat illum videre et respicere, ut eius se gestibus omnibus conformaret. 22 Unde si beatus Franciscus flecteret genua aut iungeret manus ad celum (cfr. Deut 32,40) aut spueret vel tussiret, et ipse similiter faciebat.
23 Et cepit ipsum beatus Franciscus cum multa letitia de huiusmodi simplicitatibus redarguere;
24 qui respondit ei: “Frater, ego promisi omnia facere que tu facis; unde volo facere omnia que tu facis”.
25 Et mirabatur inde et letabatur beatus Franciscus videns ipsum in tanta puritate et simplicitate.
26 Nam tantum cepit in omnibus virtutibus et bonis moribus perfectus esse, quod beatus Franciscus et alii fratres mirabantur plurimum de eius perfectione.
27 Et non post multum tempus mortuus est in illa sancta perfectione.
28 Unde beatus Franciscus, cum multa letitia utriusque hominis, narrabat inter fratres eius conversationem, et nominabat ipsum non fratrem Iohannem, sed sanctum Iohannem.