1 Quodam tempore cum esset apud Reate beatus Franciscus et maneret in camera Tebaldi Sarraceni per aliquot dies pro infirmitate oculorum, quadam die dixit uni de sociis suis, qui noverat in seculo cytharizare: 2 “Frater, filii huius seculi (cfr. Luc 16,8) divina non intelligunt; quoniam instrumenta scilicet cytharas, psalteria decem cordarum et alia instrumenta, quibus sancti homines in antiquo tempore ad laudem Dei et consolationem animarum utebantur, ipsi ea ad vanitatem et peccatum contra voluntatem Domini utuntur.
3 Vellem igitur ut secreto ab aliquo honesto homine cytharam acquireres, cum qua faceres michi versum honestum et diceremus de verbis et laudibus Domini cum ipsa, maxime quia corpus affligitur magna infirmitate et dolore. 4 Unde vellem sub ista occasione ipsum dolorem corporis reducere ad letitiam spiritus et consolationem”.
5 Nam beatus Franciscus in sua infirmitate fecerat quasdam laudes Domini, quas suos socios ad laudem Domini et pro consolatione anime sue ac etiam ad hedificationem proximi aliquando dicere faciebat.
6 Respondit frater et dixit ei: “Pater, verecundor eam acquirere, maxime cum sciant homines istius civitatis me in seculo nosse cytharizare; timeo ne suspicentur me esse temptatum de cytharizando”.
7 Dixit ad eum beatus Franciscus: “Ergo, frater, dimittamus”.
8 Nocte vero sequenti, fere in media nocte, vigilabat beatus Franciscus et ecce circa domum ubi iacebat, audivit cytharam pulchriorem versum facientem et magis delectabilem quam umquam audiverat in vita sua.
9 Et cytharizans ibat tantum longe quantum posset audiri et postea revertebatur semper cytharizando.
10 Et sic per magnam horam hoc fecit.
11 Unde considerans beatus Franciscus quod opus Dei esset et non hominis, maximo repletus est gaudio et cum exultatione cordis toto affectu laudavit Dominum, qui tali ac tanta consolatione ipsum dignatus est consolari. 12 Et surgens mane dixit socio suo: “Rogavi te, frater, et non satisfecisti michi; sed Dominus, qui in tribulatione consolatur amicos suos, hac nocte dignatus est me consolari (cfr. 2Cor 1,4)“.
13 Et sic narravit ei omnia que acciderant.
14 Et mirati sunt fratres, considerantes hoc esse magnum miraculum.
15 Et cognoverunt vere quod opus Dei fuisset pro consolatione beati Francisci, et maxime cum, non tantum media nocte, sed etiam post tertiam pulsationem campane, ex consuetudine iussionis potestatis, nullus auderet ire per civitatem.
16 Et quia, sicut dixit beatus Franciscus, cum silentio, et sine voce et strepitu oris, sicut opus Dei erat, ibat et revertebatur per magnam horam ad consolandum spiritum eius.