1 Quodam tempore, cum maneret in eodem palatio valde infirmus, fratres rogabant ipsum et confortabant ut comederet.
2 Ipse autem respondit eis: “Fratres mei, non habeo voluntatem comedendi, sed si haberem de pisce qui dicitur squalus, forsitan comederem”. 3 Et hiis dictis, ecce quidam apportabat canistrum, in quo erant tres magni squali bene parati et cuppi de gammaris, de quibus libenter comedebat sanctus pater, quos miserat ad ipsum frater Girardus, minister Reate.
4 Et admirati sunt valde fratres considerantes sanctitatem eius et laudaverunt Dominum qui servo suo satisfecit, de quibus impossibile erat eis tunc satisfacere illi, maxime quia hiems erat et in illa terra de talibus habere non poterant.