1 Similiter quodam tempore, cum mansit apud quoddam heremitorium per quadragesimam sancti Martini et fratres propter eius infirmitatem condirent de lardo cibaria que sibi dabant ad comedendum, maxime quia oleum in suis infirmitatibus erat valde contrarium, finita .XL. cum predicaret magno populo congregato (cfr. Deut 31,12; 2Esd 8,1) non multum longe ab illo heremitorio, in primo verbo sue predicationis dixit illis:
2 “Vos venistis ad me cum magna devotione et creditis me sanctum hominem, sed Deo et vobis confiteor quoniam in hac .XL. in illo heremitorio comedi cibaria de lardo condita”.
3 Immo etiam raro [non]numquam fiebat quod si fratres vel amici fratrum, cum apud ipsos comederet, vel manifeste eius corpori aliquando propter suas infirmitates facerent pitantiam, quin statim in domo vel cum exiret de domo, coram fratribus et etiam secularibus qui illud ignorabant, diceret palam: 4 “Talia cibaria comedi”, nolens occultare hominibus quod manifestum erat coram Deo.
5 Immo ubicumque vel coram quibuscumque religiosis vel secularibus spiritus eius aliquando ad vanam gloriam vel superbiam aut aliquod vitium moveretur, statim coram illis confitebatur nude et sine aliquo cooperimento. 6 Unde quodam die dixit sociis suis: “Taliter volo vivere apud Deum in heremis et aliis locis ubi maneo, qualiter homines scirent et me viderent;
7 quoniam si credunt me sanctum hominem et non facerem vitam quam convenit facere sancto homini, essem ipocrita”.
8 Unde quodam tempore in hieme propter infirmitatem splenis et stomachi frigiditatem, unus de sociis qui erat eius guardianus acquisivit unum corium vulpis, 9 et rogavit ipsum ut permitteret ipsum consui subtus cum tunica iuxta splenem et stomachum, maxime quia tunc erat magnum frigus, 10 et ipse ex quo Christo servire incepit omni tempore usque ad diem mortis sue noluit portare nec habere nisi tunicam unam repetiatam, cum volebat illam repetiare. 11 Cui respondit beatus Franciscus “Si vis ut habeam intus ad tunicam pelem illam, facias michi poni quandam petiolam illius pellis de foris et consui ad tunicam, in testimonium hominibus quod ego habeo pelem interius”.
12 Et ita fecit fieri; sed non multum portavit, licet sibi necessaria esset propter suas infirmitates.