1 Alia vice quidam pauperculus cum pauperculis vestimentis venit ad quoddam heremitorium fratrum, qui amore Dei petiit a fratribus aliquam petiam pauperculam.
2 Beatus Franciscus dixit cuidam fratri, ut quereret per domum, si aliquem pannum vel petiam inveniret, ut daret illi.
3 Et circumiens per domum frater ille dixit quod non invenit.
4 Ut autem non reverteretur vacuus pauper (cfr. Sir 29,12), ivit occulte beatus Franciscus, propter guardianum suum ut non prohiberet illi, et tulit cultrum, et sedens in loco secreto cepit tollere quandam petiam tunice sue, que erat interius suta cum tunica, volens illi pauperi dare secrete.
5 Sed statim ut guardianus eius sensit quod volebat agere, ivit ad ipsum et prohibuit ut non daret, maxime quia tunc erat magnum frigus et ipse infirmus et frigidus erat valde.
6 Dixit autem ad eum beatus Franciscus: “Si vis ut non dem illi, oportet penitus quod aliquam petiam facias dari fratri pauperi”.
7 Et sic dederunt fratres illi aliquem pannum de vestimentis suis occasione beati Francisci.
8 Cum fratres accomodarent illi aliquem mantellum, sive cum iret per mundum predicando [pedes sive in asino] -
9 eo quod postquam incepit infirmari non valebat ire pedes et ideo oportebat ipsum aliquando in asino equitare, quia in equo nonnisi in strictura et maxima necessitate voluit equitare, et hoc parum ante obitum soum ex quo cepit multum infirmari —
10 aut staret in aliquo loco, nolebat illum accipere nisi tali modo, videlicet ut, si obviaret alicui pauperculo homini aut veniret ad ipsum, de quo spiritus eius sibi testimonium perhiberet (Ioa 1,7) quod manifeste illi necesse esset, posset ei dare.