1 Ut autem pervenerunt Arizium, scandalum maximum et bellum erat quasi per totam civitatem die noctuque occasione duarum partium, que se longo tempore ad invicem oderant.
2 Videns hoc beatus Franciscus et audiens tantum rumorem et clamorem per diem et noctem, cum esset hospitatus in quodam hospitali in burgo extra civitatem, visum fuit ei quod demones de hiis exultarent [et incitarent] omnes homines ad destruendum civitatem cum igne et aliis periculis.
3 Unde, motus ad pietatem super illam civitatem, ait fratri Silvestro sacerdoti, homini Dei, magne fidei, mire simplicitatis et puritatis, quem sanctus pater venerabatur ut sanctum:
4 ”Vade ante portam civitatis et alta voce precipias omnibus demonibus, ut exeant omnes de ista civitate”.
5 Surrexit frater Silvester et ivit ante portam civitatis exclamans vocibus magnis:
29 “Laudatus et benedictus sit Dominus Iesus Christus.
6 Ex parte Dei omnipotentis et in virtute sancte obedientie sanctissimi patris nostri Francisci precipio omnibus demonibus, ut omnes exeant de ista civitate”.
7 Et factum est divina miseratione et oratione beati Francisci, quod sine aliqua predicatione paulo post reversi sunt ad pacem et unitatem.
8 Et quia non potuit tunc illis predicare beatus Franciscus, postea quadam vice cum predicaret illis, dixit eis in primo sermone predicationis:
9 “Ego loquor vobis sicut vinctis demoniorum, quoniam vosmetipsos ligastis et vendidistis, vos tamquam animalia ad forum, propter miseriam vestram, et tradidistis vos in manus demoniorum, scilicet quando exponitis vos voluntati illorum, qui destruxerunt et destruunt seipsos et vos et totam civitatem destruere volunt.
10 Sed vos estis miseri homines et ignorantes, cum sitis ingrati, beneficiis Dei qui, licet aliqui vestrum ignorent, quadam hora liberavit istam civitatem meritis cuiusdam sanctissimi fratris Silvestri”.