1 Cumque pervenisset beatus Franciscus Florentia[m], invenit ibi dominum Hugonem, episcopum Hostiensem, qui postea fuit papa, qui missus fuerat a papa Honorio in legationem per Ducatum et Tusciam et Lombardiam et Marchiam Trevisanam usque Venetias.
2 De cuius adventu valde gavisus est dominus episcopus.
3 Ut autem audivit a beato Francisco quod volebat ire in Franciam, prohibuit sibi ut non iret, dicens ad eum: 4 “Frater, nolo quod vadas ultra montes, quoniam multi prelati sunt et alii qui libenter impedirent bona tue Religionis in curia Romana.
5 Ego autem et alii cardinales, qui diligimus tuam Religionem, libentius protegimus et adiuvamus ipsam, si manseris in circuitu istius provincie”.
6 Dixit autem ad eum beatus Franciscus: “Domine, magna verecundia est michi, cum miserim fratres meos ad remotas et longinquas provincias, me autem permanere in istis provinciis”.
7 Dixit autem ad eum dominus episcopus, quasi ipsum redarguendo: “Cur misisti fratres tuos tam longe ad moriendum fame et ad tantas alias tribulationes?”.
8 Respondit ei beatus Franciscus cum magno fervore spiritus et Spiritu prophetie (cfr. Apoc 19,10):
9 “Domine, putatis vel creditis quod Dominus solummodo propter istas provincias miserit fratres?
10 Sed dico vobis in veritate, quod Dominus elegit et misit fratres propter profectum et salutem animarum omnium hominum totius mundi, et non solum recipientur in terra fidelium, sed etiam infidelium.
11 Et dummodo observent que Domino promiserunt, sic Dominus ministrabit eis necessaria in terra infidelium sicut et in terra fidelium”.
12 Et admiratus est dominus episcopus in verbis suis, affirmans quod verum diceret.
13 Et ita non dimisit ipsum ire in Franciam dominus episcopus;
14 sed beatus Franciscus misit illuc fratrem Pacificum cum aliis fratribus et ipse reversus est in vallem Spoletanam.