1 Quodam tempore in quodam heremitorio fratrum super Burgum Sancti Sepulchri veniebant aliquando latrones ad querendum panem fratribus, eo quod in illa provincia in magnis silvis latitabant et aliquando exibant foras in strata et in viis ad expoliandum homines.
2 Unde quidam fratres de loco dicebant: “Non est bonum dare illis helemosinas, maxime cum sint latrones et hominibus faciant tot et tanta mala”.
3 Alii, considerantes quod humiliter peterent et ex magna necessitate, qua compellebantur, aliquando dabant illis, semper admonendo eos, ut ad penitentiam converterentur.
4 Interim beatus Franciscus advenit ad locum illum; quem fratres de hoc interrogaverunt, utrum scilicet darent illis de pane, an non.
5 Dixit eis beatus Franciscus: “Si feceritis sicut dixero vobis, confido in Domino (cfr. Ps 10,2) quod lucrabimini animas illorum”.
6 Et ait illis: “Ite, acquirite de bono pane et bono vino, et deferte eis in silva, ubi ipsos scitis conversari, acclamantes et dicentes:
7 Fratres latrones, venite ad nos, quia fratres sumus et apportamus vobis bonum panem et bonum vinum.
8 Illi statim ad vos venient, et vos extendite toaleam in terra, et desuper ponite panem et vinum, et servietis humiliter et cum hilaritate, donec manducaverint;
9 et post comestionem dicetis eis [de verbis Domini et ad ultimum autem petatis eis] amore Domini hanc primam petitionem, videlicet ut promittant vobis quod non percutiant aliquem, nec quicquam mali faciant alicui homini in persona, quoniam, si omnia insimul peteretis eis, non vos exaudirent;
10 et ipsi propter humilitatem et caritatem, quem ostendistis eis, statim promittent vobis.
11 Et altera die surgatis et propter bonam promissionem quam vobis fecerunt, addatis, super panem et vinum, de ovis et caseo, et similiter apportate eis et serviatis eis, donec comederint;
12 et post comestionem dicatis eis: Quid hic statis tota die (Mat 20,6) et fame morimini, et multa mala patimini, et voluntate et operatione operamini tot mala, pro quibus perditis animas vestras, nisi inde conversi fueritis?
13 Melius est enim ut Domino serviatis, et ipse in hoc seculo tribuet vobis necessaria corporis, et ad ultimum salvabit animas vestras (cfr. Iac 1,21).
14 Et inspirabit eis Dominus per misericordiam suam, ut convertantur propter humilitatem et caritatem vestram quam ostendistis eis”.
15 Surrexerunt ergo fratres et fecerunt omnia sicut dixit eis beatus Franciscus;
16 et ipsi per misericordiam Dei (Rom 12,1) et gratiam eius, que descendit super eos, ad litteram de puncto ad punctum omnes petitiones, quas fratres ab eis petierunt, exaudierunt et observaverunt;
17 immo, propter familiaritatem et caritatem quam ostenderunt eis fratres, ceperunt portare eis ligna in dorsis suis ad heremitorium,
18 ita quod per misericordiam Dei (Rom 12,1), occasione illius caritatis et familiaritatis quam fratres illis exhibuerunt, alii intraverunt Religionem, alii acceperunt penitentiam, promittentes in manibus fratrum se de cetero huiusmodi mala non committere, sed de labore manuum suarum (cfr. 1Cor 4,12; Eph 4,28) velle vivere.
19 Unde plurimum mirati sunt fratres et alii hoc audientes et scientes, considerantes sanctitatem beati Francisci, quomodo predixerat conversionem illorum, qui erant ita perfidi et iniqui homines, et qualiter tam cito ad Dominum conversi fuerunt.