1 Nam licet per multos annos haberet infirmitatem maximam stomachi, splenis et epatis, et infirmitatem oculorum, in tantum erat devotus et cum tanta reverentia orabat, quod tempore orationis nolebat adherere muro vel parieti,
2 sed stabat semper et sine caputio in capite, et aliquando super genua, maxime cum pro maiori parte diei et noctis orationi vacaret.
3 Immo, quando ibat per mundum pedes, semper figebat gradum ad dicendum horas suas;
4 si vero equitaret, quia semper erat infirmitius, et ipse descendebat ad dicendum horas suas.
5 Unde quodam tempore, cum reverteretur ab Urbe, quando scilicet stetit apud dominum Leonem per aliquot dies, illa die qua exivit ab Urbe per totum diem pluit;
6 et quia erat tunc valde infirmitius, equitabat;
7 sed ad dicendum horas suas descendit de equo, stans iuxta viam, licet plueret et esset totus balneatus.
8 Et ait: “Si cum pace et quiete vult comedere corpus cibum suum, qui cum corpore pariter fit esca vermium, cum quanta pace et quiete deberet anima recipere cibum suum, qui est ipse Deus!”.