1 Immo dicebat quod, si servus Dei studuerit semper habere et conservare letitiam interius et exterius, quod provenit e munditia cordis, demones nichil sibi nocere possunt, dicentes:
2 “Quoniam ex quo in tribulatione et prosperitate letitiam habet servus Dei, aditum intrandi ad ipsum non valemus invenire, nec sibi nocere”.
3 Nam quadam vice reprehendit unum de sociis suis, quia videbatur sibi quod haberet tristitiam et tristem faciem.
4 Et dixit ad eum: “Cur habes tristitiam et dolorem de tuis offensis?
5 Inter te et Deum habeas, et ora ipsum ut per misericordiam suam tibi reddat letitiam salutaris (cfr. Ps 50,14) sui;
6 et coram me et aliis studeas semper habere letitiam, quia non convenit ut servus Dei coram fratre suo vel alio ostendat se accidiosum et tribulatam habere faciem.
7 “Et quoniam scio quod demones invident michi de beneficiis, que michi Dominus largitus est per misericordiam suam, cum michi per me nocere non possunt, insidiantur et student michi nocere per socios meos.
8 Si vero per me et socios meos nocere non possunt, cum confusione magna recedunt.
9 Immo quandoque si essem temptatus et accidiosus, cum considero letitiam socii mei, occasione illius letitie de temptatione et accidia revertor ad letitiam interiorem”.