1
1 In Pictaviae partibus, in villa quae Symo dicitur, sacerdos quidam, Reginaldus nomine, beato Francisco devotus, festum ipsius parochianis suis indixerat solemniter celebrandum.
2 Unus autem de populo, ignorans Sancti virtutem, sui parvipendit sacerdotis mandatum.
3 Egressus autem foras (cfr. Luc 22,62) in agrum, ut ligna succideret, cum se praeparasset ad opus, vocem audivit huiusmodi ter dicentem (cfr. Act 9,4):” Festum est; operari non licet”.
4 Verum, cum nec imperio sacerdotis nec supernae vocis oraculo servilis temeritas frenaretur, addidit divina virtus ad gloriam Sancti sui sine mora miraculum et flagellum.
5 Mox enim, ut furcam una manu iam tenens, alteram cum ferreo instrumento levavit ad opus, sic divina virtute utraque manus utrique instrumento cohaesit, ut ad neutrius dimissionem digitos aliquatenus relaxare valeret.
6 Ex quo stupefactus nimis, et quid ageret nesciens, ad ecclesiam multis undique ad videndum prodigium concurrentibus, properavit.
7 Ubi mente compunctus ante altare, quodam ex assistentibus sacerdote monente - plures quippe ad festum vocati convenerant sacerdotes — beato Francisco humiliter se devovit, tria, sicut ter vocem audierat, vota vovens (cfr. 1Re 1,11), quod scilicet festum ipsius coleret, quod ad illam in qua tunc erat ecclesiam in festo veniret et quod Sancti corpus personaliter visitaret.
8 Mirum certe relatu! Uno emisso voto, unus de digitis factus est liber, ad secundi emissionem solutus est alius, sed tertio facto voto, laxatus est tertius et postmodum tota manus nec non et altera subsequenter, populo, qui iam multus advenerat, Sancti clementiam devotissime implorante.
9 Sic homo pristinae redditus libertati, per se ipsum instrumenta deposuit, cunctis laudantibus Deum (cfr. Luc 2,13) virtutemque Sancti mirificam, qui tam mirabiliter percutere poterat et sanare.
10 Ipsa vero instrumenta usque hodie coram altari, ad honorem beati Francisci fabricato ibidem, in memoriam facti dependent.
11 Plura quoque illic et in locis vicinis patrata miracula et Sanctum in caelis ostendunt eximium et festum ipsius in terris venerabiliter excolendum.
2
1 In civitate quoque Cenomanensi, dum in solemnitate sancti Francisci mulier quaedam manus ad colum extenderet et digitis apprehenderet fusum (cfr. Prov 31,19), obrigescentibus manibus, coeperunt digiti magnis ardoribus cruciari.
2 Igitur poena docente, Sancti recognoscens virtutem, corde compuncta cucurrit ad fratres.
3 Cumque pro salute ipsius devoti filii sancti Patris clementiam precarentur, incolumis effecta est statim, nec aliquid laesionis remansit in manibus, nisi ad facti memoriam solum vestigium combusturae.
4 Simili etiam modo in Campania Maiore mulier quaedam, et in Villa Oleti mulier altera et in castro Pillei tertia, dum beati Patris festum celebrare contemnerent, praevaricantes primum mirabiliter sunt punitae, sed postmodum poenitentes per sancti Francisci merita sunt mirabilius liberatae.
3
1 Miles quidam de Burgo in provincia Massae, beati Francisci operibus et miraculorum signis impudentissime detrahebat.
2 Inferebat multa opprobria peregrinis ad ipsius memoriam venientibus et contra fratres publica garriebat insania.
3 Cum autem semel Sancti Dei gloriam impugnaret, addidit super peccata sua blasphemiam detestandam:
4 “Si verum est”, inquit, ”quod Franciscus iste sit sanctus, gladio cadat hodie corpus meum; si vero sanctus non est, evadam incolumis”.
5 Non distulit ira Dei (cfr. Ps 77,21.31) condignum inferre supplicium, cum iam facta fuisset eius oratio in peccatum (cfr. Ps 108,7).
6 Mora enim modica interiecta, dum blasphemus nepoti suo inferret injuriam, accepit ille gladium et patrui visceribus cruentavit.
7 Eodem die mortuus est sceleratus, inferni mancipium et filius tenebrarum (cfr. 1The 5,5), ut ceteri discerent miranda Francisci opera non blasphematoriis verbis impetere, sed devotis laudibus honorare.
4
1 Iudex quidam, nomine Alexander, dum a beati Francisci devotione, quos poterat, venenata lingua retraheret, divino iudicio lingua privatus, per sex annos obmutuit.
2 Qui cum in eo quo peccaverat, torqueretur (cfr. Sap 11,17), alta poenitudine revocatus, dolebat se contra Sancti miracula oblatrasse.
3 Itaque non perstitit misericordis indignatio Sancti, sed poenitentem ac se humiliter invocantem, restituta loquela, recepit ad gratiam.
4 Ex tunc linguam blasphemam consecravit laudibus Sancti, devotionem simul et disciplinam recipiens per flagellum.