62.
1 Expletis itaque undecim annis ab inceptione religionis et multiplicatis numero et merito fratribus, electi fuerunt ministri et missi cum aliquot fratribus quasi per universas mundi provincias in quibus fides catholica colitur et servatur.
2 Qui recipiebantur in quibusdam provinciis sed non permittebantur habitacula construere, de quibusdam vero expellebantur ne forte essent homines infideles, quia licet praefatus dominus Innocentius tertius ordinem et regulam approbasset ipsorum, non tamen hoc suis litteris confirmavit, et propterea fratres a clericis et laicis tribulationes plurimas sunt perpessi.
3 Unde ex hoc compulsi sunt fratres fugere de diversis provinciis, atque sic angustiati et afflicti necnon a latronibus exspoliati et verberati, ad beatum Franciscum cum magna amaritudine sunt reversi.
4 Hoc enim passi erant quasi in omnibus ultramontanis partibus ut in Alemania, Ungaria et pluribus aliis.
5 Quod cum notificatum fuisset dicto domino cardinali, vocavit ad se beatum Franciscum et duxit eum ad dominum papam Honorium, domino Innocentio iam defuncto.
6 Et aliam regulam, a beato Francisco Christo docente compositam, fecit per eumdem dominum Honorium cum bulla pendente solemniter confirmari.
7 In qua regula prolungatus est terminus capituli propter vitandum laborem fratrum qui in remotis partibus commorantur.
63.
1 Proposuit autem beatus Franciscus petere a dicto domino papa Honorio unum de cardinalibus romanae Ecclesiae quasi in papam sui ordinis, videlicet praefatum dominum Ostiensem, ad quem fratres possent recurrere pro suis negotiis.
2 Viderat enim beatus Franciscus quamdam visionem quae ipsum poterat induxisse ad petendum cardinalem et ad recommendandum ordinem romanae Ecclesiae.
3 Viderat namque gallinam quamdam parvam et nigram, habentem crura pennata cum pedibus in modum columbae domesticae, quae tot pullos habebat quod non poterat eos sub alis propriis congregare (cfr. Mat 23,37), sed ibant in circuitu gallinae exterius remanentes.
4 Evigilans autem a somno coepit cogitare de huiusmodi visione, statimque per Spiritum sanctum cognovit se per illam gallinam figuraliter designari et ait:
5 “Ego sum illa gallina, statura pusillus nigerque natura, qui debeo esse simplex ut columba et affectibus pennatis virtutum volare ad caelum.
6 Mihi autem Dominus per misericordiam suam dedit et dabit filios multos quos protegere mea virtute non potero,
7 unde oportet ut eos sanctae Ecclesiae recommendem quae sub umbra alarum suarum eos protegat (cfr. Ps 16,8) et gubernet”.
64.
1 Elapsis ergo paucis annis post visionem praedictam venit Romam et visitavit dominum Ostiensem qui imposuit beato Francisco ut sequenti mane iret secum ad curiam, quia volebat quod ipse coram domino papa et cardinalibus praedicaret, atque suam religionem eis devote et affectuose commendaret.
2 Licet autem beatus Franciscus se excusaret de hoc dicens se esse simplicem et idiotam, oportuit tamen ipsum ire cum illo ad curiam.
3 Cumque beatus Franciscus se coram domino papa et cardinalibus praesentasset, visus est ab eis cum ingenti gaudio, et surgens praedicavit eis sicut fuerat sola Spiritus sancti unctione praemonitus.
4 Finita vero praedicatione, recommendavit religionem suam domino papae et cardinalibus universis.
5 De praedicatione autem ipsius aedificati fuerunt quamplurimum dominus papa et domini cardinales, eorumque viscera ad religionis amorem affectuosius sunt commota (cfr. 3Re 3,26).
65.
1 Postea dixit beatus Franciscus summo pontifici: “Domine, compatior vobis super sollicitudine et labore continuo quo vos oportet pro Dei ecclesia vigilare, multumque verecundor quod pro nobis fratribus minoribus tantam curam et sollicitudinem habeatis.
2 Cum enim multi nobiles et divites ac religiosi quamplurimi ad vos intrare non possint, magnus timor et verecundia debet esse nobis qui sumus magis pauperes et despecti ceteris religiosis, non solum ingredi ad vos, sed etiam stare ante ostium vestrum et praesumere pulsare tabernaculum virtutis christianorum.
3 Propterea, Sanctitati vestrae supplico humiliter et devote quatenus hunc dominum Ostiensem nobis dignemini pro papa concedere, ut ad eum tempore necessitatis possint fratres recurrere, salva semper vestrae praeeminentiae dignitate”.
4 Et placuit haec petitio domino papae, concessitque beato Francisco praefatum dominum Ostiensem, instituens ipsum super religionem suam dignissimum protectorem.
66.
1 Qui, habito domini papae mandato, sicut bonus protector ad defendendum fratres manum extendit, scribens multis praelatis qui persecutiones intulerant fratribus ne ulterius essent eis contrarii,
2 sed potius ad praedicandum et habitandum in suis provinciis consilium et auxilium eis darent, tanquam bonis et sanctis religiosis, auctoritate Sedis apostolicae approbatis.
3 Similiter et alii quamplures cardinales ad idem suas litteras transmiserunt.
4 In sequenti ergo capitulo, data licentia ministris a beato Francisco recipiendi fratres ad ordinem, misit eos ad supradictas provincias portantes litteras cardinalium cum regula bulla apostolica confirmata.
5 Quae omnia praedicti praelati videntes, et exhibita fratribus testimonia cognoscentes, aedificare, habitare et praedicare in quis provinciis liberaliter concesserunt.
6 Sic itaque morantibus et praedicantibus fratribus in illis provincius, multi videntes eorum humilem et sanctam conversationem, atque audientes eorum verba dulcissima moventia et inflammantia mentes ad amorem Dei et ad poenitentiam faciendam, venerunt ad ipsos,
7 et sanctae religionis habitum ferventer et humiliter susceperunt.
67.
1 Videns autem beatus Franciscus fidem et dilectionem quam habebat ad fratres dictus dominus Ostiensis, ipsum cum intimis cordis affectuosissime diligebat.
2 Et quoniam revelatione Dei praevia sciebat eum futurum summum pontificem, semper hoc ei praenuntiabat in litteris quas scribebat eidem, vocans ipsum patrem totius mundi.
3 Sic enim scribebat sibi: “Venerabili in Christo patri totius mundi etc.”.
4 Post modicum vero tempus, mortuo domino Honorio papa tertio, ipse dominus Ostiensis electus est in summum pontificem, vocatus Gregorius papa nonus, qui tam fratrum quam aliorum religiosorum et maxime pauperum Christi usque in finem vitae suae extitit benefactor praecipuus et defensor.
5 Unde non immerito creditur ipsum esse sanctorum collegio sociatum.