91.
1 Tempore quodam beatus et venerabilis pater Franciscus, relictis saecularibus turbis, quae ad audiendum et videndum eum quotidie devotissime concurrebant, locum quietis et secretum solitudinis petit, cupiens ibi vacare Deo et extergere, si quid pulveris sibi ex conversatione hominum adhaesisset (cfr. Luc 10,11).
2 Mos eius erat tempus impensum sibi ad gratiam promerendam dividere, et, prout oportere videbat, aliud proximorum lucris impendere, aliud contemplationis beatis secessibus consummare.
3 Assumpsit proinde secum (Luc 9,28; Mar 14,33) socios valde paucos, quibus eius conversatio sancta magis quam caeteris nota erat, ut tuerentur eum ab incursu et conturbatione hominum (cfr. Ps 90,6; 30,21), et suam quietem in omnibus diligerent ac servarent.
4 Cumque illic aliquamdiu permansisset, et oratione continua frequentique contemplatione divinam familiaritatem modo ineffabili fuisset adeptus, quid aeterno Regi (cfr. Ps 28,10) de se et in se foret acceptius aut esse posset, cognoscere cupiebat.
5 Curiosissime exquirebat et piisime anhelabat scire, quali modo, quali via aut quali desiderio Domino Deo valeret, iuxta consilium et beneplacitum (cfr. Sir 40,25) voluntatis suae, perfectius adhaerere.
6 Haec summa eius philosophia semper fuit, hoc summum desiderium in eo, quoad vixit, semper flagravit (cfr. Num 11,4), ut quaereret a simplicibus, a sapientibus, a perfectis et imperfectis, qualiter posset viam apprehendere veritatis (cfr. Ps 118,30) et ad maius propositum pervenire.
92.
1 Nam cum esset perfectissimus perfectorum, perfectum abnuens, imperfectum se penitus reputabat.
2 Gustaverat enim et viderat, quam dulcis, suavis (cfr. Ps 33,9) et bonus foret Deus Israel his qui recto sunt corde (cfr. Ps 72,1), et in simplicitate pura et puritate vera quaerunt illum (cfr. Sap 1,1).
3 Infusa namque dulcedo et suavitas, rarissimis raro data, quam sibi desuper senserat adspirare, cogebat eum totum a se ipso deficere et tanta iucunditate repletus, cupiebat modis omnibus illuc ex toto transire, ubi, excedendo se ipsum, iam parte praecesserat.
4 Paratus erat homo, spiritum Dei habens (cfr. 1Cor 7,40), omnes animi pati angustias, omnesque passiones corporis tolerare, si tandem optio sibi daretur (cfr. Ios 24,15), ut voluntas Patris caelestis misericorditer compleretur (cfr. Mat 6,14; 12,50) in eo.
5 Acessit proinde die quadam ante sacrum altare, quod in eremitorio in quo ipse manebat erat constructum, et accepto codice, in quo sacra Evangelia erant conscripta, reverenter altari superposuit illum.
6 Sicque prostratus in oratione Dei (Cfr. Luc 6,12) non minus corde quam corpore, humili prece poscebat, ut benignus Deus (cfr. Ioel 2,13), pater misericordiarum et Deus totius consolationis (cfr. 2Cor 1,3), suam sibi dignaretur ostendere voluntatem:
7 et ut perfecte consummare valeret quod olim simpliciter et devote inceperat, quid sibi esset opportunius agere, in prima libri apertione indicari suppliciter precabatur.
8 Sanctorum quippe ac perfectissimorum virorum spiritu ducebatur, qui pia devotione in desiderio sanctitatis simile aliquid fecisse leguntur.
93.
1 Surgens quoque ab oratione, in spiritu humilitatis animoque contrito (cfr. Luc 22,45; Dan 3,39), ac signaculo sanctae crucis se muniens, de altari librum accepit eumque cum reverentia et timore aperuit.
2 Factum est autem, cum aperuisset librum (cfr. Apoc 5,7.8), occurrit sibi primo passio Domini nostri Iesu Christi, et id solum quod tribulationem eum passurum denuntiabat.
3 Sed, ne hoc casu evenisse possit aliquatenus suspicari, bis et ter librum aperuit, et idem vel simile scriptum invenit.
4 Intellexit tunc vir spiritus Dei plenus (cfr. Gen 41,38), quod per multas tribulationes, per multas angustias et per multas pugnas oporteret eum intrare in regnum Dei (cfr. Act 14,21).
5 Sed non turbatur fortissimus miles propter ingruentia bella (cfr. Qo 8,8), nec animo decidit praeliaturus Domini praelia (cfr. 1Re 25,28) in castris huius saeculi.
6 Non veritus est succumbere hosti, qui non cedebat etiam sibi, cum diu supra modum humanarum virium laborasset.
7 Revera ferventissimus erat, et si retroactis saeculis socium habuit proposito, nemo tamen eo superior inventus est desiderio.
8 Nam et levius perfecta operari quam dicere cognoscebat: semper non verbis, quae bonum non faciunt sed ostendunt, sed sanctis operibus efficax studium et operam praebens.
9 Manebat proinde inconcussus et laetus, et sibi et Deo in corde suo laetitiae cantica decantabat (cfr. Eph 5,18).
10 Propterea maiore revelatione dignus habitus est qui sic de minima exsultavit, et in modico fidelis (cfr. Luc 19,17) constituitur supra multa (cfr. Mat 25,21).