171
1 Iuxta cellulam sancti Dei (cfr. Mar 1,24) apud Portiunculam super ficum cicada residens consueta frequenter suavitate canebat, ad quam quandoque beatus pater manum extendens, ad se benigne vocavit dicens: “Soror mea cicada, veni ad me!”.
2 Quae, velut rationis compos, statim super manus eius ascendit.
3 Et ait ad eam: “Canta, soror mea cicada, et Dominum creatorem tuum iubilo lauda!”.
4 Quae sine mora obediens, canere coepit, et tamdiu canere non cessavit, donec vir Dei (cfr. 4Re 4,9) eius cantibus suam laudem interserens, ut ad solitum revolaret locum ei mandavit.
5 In quo per octo dies continue quasi ligata permansit.
6 Sanctus vero cum descendebat de cella, eam semper manibus tangens, cantare iubebat, cuius iussionibus parere semper erat sollicita.
7 Et ait sanctus ad socios suos: “Demus iam licentiam sorori nostrae cicadae, quae satis hucusque sua laude laetos nos fecit, ne caro nostra vane pro huiusmodi glorietur (cfr. 1Cor 1,29; 2Cor 12,5)”.
8 Et statim ab eo licenciata recessit, nec ultra ibidem apparuit.
9 Cernentes haec omnia fratres perplurimum admirati sunt.