190
1 Eunte sancto Francisco iuxta villam quamdam prope Assisium, quidam Ioannes, vir simplicissimus, qui in agro arabat, occurrit ei dicens: “Volo quod me fratrem efficias, quoniam ex multo tempore Deo sevire cupio (cfr. Act 14,3; Mat 6,24)”.
2 Gavisus est sanctus, considerata viri simplicitate responditque ad placitum: “Si vis”, inquit, “frater, noster socius fieri, da pauperibus, si quid habes (cfr. Mat 19,21), et expropriatum recipiam”.
3 Solvit protinus boves, et unum offert sancto Francisco.
4 “Istum”, ait, “bovem demus pauperibus! Dignus enim sum de rebus patris mei tantam portionem (cfr. Luc 15,12) accipere”.
5 Subridet sanctus, at non modicum probat simplicitatis affectum.
6 Audientes hoc parentes et parvuli fratres, accurrunt cum lacrimis, plus bovem quam hominem sibi auferri dolentes.
7 Quibus sanctus: “Animaequiores estote (cfr. Bar 4,27)! en, reddo vobis bovem, aufero fratrem”.
8 Ducit ergo hominem secum, et pannis religionis indutum ob gratiam simplicitatis specialem socium facit.
9 Cum igitur in aliquo loco ad meditandum staret sanctus Franciscus, quoscumque faciebat gestus vel nutus, protinus in se repetebat et transformabat simplex Ioannes.
10 Nam spuente spuebat, tussiente tussiebat, suspiria suspiriis iungens et fletus fletibus socians; levante sancto manus ad caelum (cfr. Deut 32,40), levabat et ille, intuens diligenter ipsum velut exemplar cunctaque in sese transformans.
11 Advertit hoc sanctus, et quaerit aliquando, cur faciat talia.
12 Respondet ille: “Omnia”, inquit, “promisi ego facere quae tu facis; periculosum mihi est aliquid praeterire”.
13 Congaudet sanctus purae simplicitati, blande tamen prohibet, ne de caetero faciat.
14 Itaque non post multum tempus in ista puritate migravit simplex ad Dominum.
15 Cuius vitam frequenter sanctus imitandam proponens, non fratrem Ioannem, sed sanctum Ioannem iucundissime nominabat.
16 Adverte piae simplicitatis proprium esse maiorum legibus vivere, sanctorum semper inniti exemplis et institutis.
17 Quis det humanae sapientiae (cfr. Iob 6,8; 1Cor 2,4) tanto studio sequi vel regnantem in caelis, quanto pia simplicitas sibi conformabatur in terris?
18 Quid demum? Secuta sanctum in vita, praecessit sanctum ad vitam.