219
1 Alteri fratri vitae laudabilis, tunc temporis orationi suspenso, nocte illa et hora, gloriosus pater pupurea dalmatica vestitus apparuit, quem turba hominum innumera sequebatur.
2 A qua se plurimi sequestrantes, dixerunt ad fratrem: “Nonne hic est Christus (cfr. Ioa 7,26), o frater?”. Et ille dicebat: “Ipse est” (cfr. Mat 26,48).
3 Alii vero iterum perquirebant dicentes: “Nonne hic est sanctus Franciscus?”. Frater ipsum esse similiter respondebat.
4 Videbatur revera fratri et omnium comitantium turbae quod Christi et beati Francisci una persona foret.
5 Quod a sane intelligentibus nequaquam temerarium iudicatur, cum qui adhaeret Deo, unus spiritus (cfr. 1Cor 6,17) fit cum ipso, et ipse Deus omnia in omnibus (cfr. 1Cor 12,6) sit futurus.
6 Pervenit tandem beatus pater cum illa turba mirabili ad amoenissima loca, quae aquis irrigata (cfr. Ez 31,14) praeliquidis omnium virebant graminum venustate, et florum decore vernantia, arborum omni delicioso genere replebantur.
7 Erat ibi palatium magnitudinis mirae ac pulchritudinis singularis, quod alacriter intrans novus accola caeli, cum in eo fratres plurimos reperisset, supra mensam splendidissime praeparatam et variis refertam deliciis, coepit cum suis delectabiliter epulari.