97.
1 Per eiusdem igitur temporis curricula coepit corpus suum variis urgeri languoribus et vehementioribus quam prius solitum esset.
2 Frequentes namque patiebatur infirmitates, utpote qui perfecte castigaverat corpus suum, et illud in servitutem redegerat ex multis iam praecedentibus annis (cfr. 1Cor 9,27; Rom 15,23).
3 Nam per decem et octo annorum spatium, quod tunc erat expletum, vix aut numquam requiem habuerat caro (cfr. 2Cor 7,5) sua, varias e longissimas circuiens regiones (cfr. Gen 41,46), ut spargeret ubique semina verbi Dei spiritus ille promptus (cfr. Luc 8,11; Mat 26,41), spiritus ille devotus, spiritus ille fervens qui eam inhabitabat (cfr. Act 18,25; Rom 8,11).
4 Replebat omnem terram (cfr. Sap 1,7) Evangelio Christi, ita ut una die quatuor aut quinque castella vel etiam civitates saepius circuiret (cfr. Mar 6,6), evangelizans unicuique regnum Dei (cfr. Luc 8,1), et non minus exemplo quam verbo aedificans audientes, de toto corpore fecerat linguam.
5 Tanta enim in eo carnis ad spiritum erat concordia, tanta obedientia, quod cum ille omnem niteretur apprehendere sanctitatem, ipsa nihilominus non solum non repugnabat, sed et praecurrere satagebat, iuxta quod scriptum est: Sitivit in te anima mea, quam multipliciter tibi caro mea (Ps 62,2).
6 Assiduitas vero subiectionis fecerat eam voluntariam, et ex quotidiana inclinatione sui, situm apprehenderat tantae virtutis, quoniam consuetudo saepe vertitur in naturam.
98.
1 Sed quoniam, secundum iura naturae, humanaeque conditionis modum necesse est quod de die in diem homo exterior corrumpatur, licet is qui intus est renovetur (cfr. 2Cor 4,16), illud pretiosissimum vasculum, in quo caelestis thesaurus erat absconditus (cfr. Mat 13,44), coepit undique conquassari et virium omnium pati defectum.
2 Verum quia: cum consummatus fuerit homo tunc incipiet, et cum (cfr. Sir 18,6) finierit tunc operabitur, in carne infirma spiritus promptior (cfr. Mat 26,4) efficiebatur.
3 Tantum quoque animarum diligebat salutem (cfr. 1Pet 1,9) et proximorum sitiebat lucra, ut cum per se ambulare non posset, asello vectus circuiret terras (cfr. Luc 9,6).
4 Frequenter eum monebant fratres, illi omni precum instantia suggerentes, ut infirmum corpus et valde debilitatum medicorum auxilio utcumque recreare deberet.
5 Ipse autem, illo suo nobili spiritu in caelum directo, qui solvi solummodo cupiebat et cum Christo esse (cfr. Phip 1,23), hoc facere penitus recusabat.
6 Verum quia nondum impleverat ea quae passionum Christi deerant in carne (cfr. Col 1,24) sua, licet stigmata eius in corpore suo portaret (cfr. Gal 6,17), infirmitatem oculorum incurrit gravissimam, quemadmodum multiplicavit in eo misericordiam suam Deus (cfr. Ps 35,8).
7 Cumque de die in diem infirmitas illa succresceret et ex incuria videretur quotidie augmentari, frater Helias tandem , quem loco matris elegerat sibi et aliorum fratrum fecerat patrem, compulit eum ut medicinam non abhorreret,
8 sed eam reciperet in nomine Filli Dei (cfr. Ps 35,8), per quem creata erat, sicut scriptum est: Altissimus de terra creavit medicinam, et vir prudens non abhorrebit eam (Sir 38,4).
9 Sanctus pater vero tunc benigne acquievit et humiliter obtemperavit sermonibus se monentis.