77
1 Contigit beatum Franciscum infirmitatibus plenum et iam fere ad extrema vergentem, in loco Nuceriae requiri a populo Assisii, nuntiis suis solemnibus destinatis, ne gloriam suam alteri darent (cfr. Is 42,8) de corpore viri Dei (cfr. 3Re 13,29).
2 Cumque milites reverenter in equis ipsum transveherent, devenerunt ad villam quamdam pauperrimam nomine Satrianum.
3 Ubi cum fames et hora cibum expeterent, euntes et nihil venale invenientes (cfr. Mat 21,19), milites redierunt ad beatum Franciscum dicentes: “Oportet ut des nobis de eleemosynis tuis, quoniam hic nihil habere (cfr. 2Cor 6,10) possumus ad emendum”.
4 Respondit sanctus et dixit (cfr. Ioa 4,13): “Ideo non invenitis, quia in vestris muscis plus quam in Deo confiditis (cfr. Mat 27, 43)”. Muscas nempe denarios vocavit.
5 “Sed revertimini”, ait, “per domos quas circuistis, et amorem Dei pro denariis offerentes, humiliter eleemosynam petite!
6 Nolite erubescere, quoniam universa in eleemosynam concessa sunt post peccatum, dignisque et indignis eleemosynarius ille magnus clementi pietate largitur”.
7 Ponunt erubescentiam milites, et eleemosynas prompte petentes, plura Dei amore quam denariis emunt.
8 Siquidem cum hilaritate certatim cuncti dedere, nec invaluit fames, ubi paupertas opulenta praevaluit (cfr. Gen 12,10).