99.
1 Factum est autem, cum plures accederent suis eum medicaminibus adiuvare, non invento remedio, accessit ad civitatem Reatinam, in qua illius infirmitatis curandae morari vir peritissimus dicebatur.
2 Perveniente igitur eo ibidem, benigne satis et honorifice susceptus est a tota Romana curia, quae in eadem civitate tunc temporis morabatur praecipue tamen a domino Hugone episcopo Ostiensi, devotissime susceptus est, qui morum honestate ac sanctitate vitae maxime perfulgebat.
3 Hunc vero beatus Franciscus patrem et dominum elegerat super universam religionem et ordinem fratrum suorum, ex assensu et voluntate domini Honorii papae, eo quod illi beatae paupertas multum placebat, et sancta simplicitas in maxima reverentia exsistebat.
4 Conformabat se dominus ille moribus fratrum, et in desiderio sanctitatis cum simplicibus erat simplex, cum humilibus erat humilis, cum pauperibus erat pauper.
5 Erat frater inter fratres, inter minores minimus, et velut unus caeterorum, in quantum licitum erat, in vita et moribus gerere se studebat.
6 Sollicitus erat ubique sacram religionem plantare, et in remotis partibus clara fama clarioris vitae ipsius ordinem plurimum ampliabat.
7 Dedit illi Dominus linguam eruditam (cfr. Is 50,4), in qua confundebat adversarios veritatis, in qua refellebat inimicos crucis Christi (cfr. Phip 3,18), in qua reducebat errantes (cfr. Deut 22,1) ad viam, in qua discordes pacificabat et concordes fortiore charitatis vinculo (cfr. Os 11,4) colligabat.
8 Erat in Ecclesia Dei lucerna ardens et lucens, et sagitta electa (cfr. Ioa 5,35; Is 49,2), parata in tempore opportuno (cfr. Luc 14,22).
9 O quoties, depositis pretiosis vestibus, vilibus indutus, discalceatis pedibus, quasi unus e fratribus incedens, rogabat ea quae ad pacem sunt (cfr. Luc 14,22)!
10 Hoc inter virum et proximum (cfr. Ier 7.5) suum, quoties opportebat, hoc inter Deum et hominem, semper sollicite faciebat.
11 Propterea paulo post elegit eum (cfr. Sir 45,4) Deus pastorem in universa Ecclesia (cfr. Act 5,11) sua sancta, et exaltavit caput eius in tribubus populorum (cfr. Ps 109,7; Apoc 13,7).
100.
1 Quod ut inspiratum divinitus (cfr. 2Tim 3,16) et Christi Iesu voluntate operatum esse sciatur, longe ante beatus pater Franciscus hoc verbis praedixit et opere praesignavit.
2 Nam cum ordo et religio fratrum, divina gratia faciente, satis iam inciperet dilatari, et velut cedrus in paradiso Dei, in caelestibus (cfr. Ez 31,8; Ps 109,3) sanctorum attolleret verticem meritorum, et tamquam vinea electa (cfr. Ier 2,21) sacros produceret palmites in latitudinem orbis terrae (cfr. Ps 79,12; 17,20), sanctus Franciscus accessit ad dominum papam Honorium, qui Romanae tunc preerat Ecclesiae, supplici prece petens ab eo ut dominum Hugonem, episcopum Ostiensem, sui fratrumque suorum patrem et dominum ordinaret.
3 Annuit dominus papa precibus sancti, et benigne obtemperans, suam illi super ordinem fratrum contulit potestatem.
4 Quam ille reverenter et devote suscipiens, tamquam fidelis servus et prudens constitutus super familiam Domini, studebat modis omnibus cibum (cfr. Mat 24,45) aeternae vitae sibi commissis ministrare in tempore opportuno (cfr. Ps 144,15).
5 Propterea sanctus pater modis omnibus se subiciebat ei et miro ac reverenti eum venerabatur affectu.
6 Spiritu Dei ducebatur, quo repletus (cfr. Mat 4,1; Act 13,9) erat, et ideo longe ante intuebatur quod postmodum erat in oculis omnium (cfr. Is 52,10) sic futurum.
7 Nam quoties, familiaris religionis urgente causa vel potius charitate Christi (cfr. 2Cor 5,14) qua erga ipsum flagrabat cogente, scribere vellet ei, nequaquam acquiescebat ipsum in litteris suis vocari episcopum Ostiensem seu Velletrensem, sicut caeteri utebantur in salutationibus consuetis, sed, assumpta materia, sic aiebat: “Reverentissimo patri, sive domino Hugoni, totius mundi episcopo”.
8 Saepe namque benedictionibus inauditis salutabat eum, et licet esset devota subiectione filius, dictante tamen Spiritu, quandoque ipsum paterno consolabatur colloquio,
9 ut confortaret super eum benedictiones patrum, donec veniret desiderium collium aeternorum (cfr. Gen 49,26).
101.
1 Nimio quoque amore dictus dominus erga sanctum virum flagrabat, et ideo quidquid beatus vir loquebatur, quidquid faciebat, placebat ei, et in sola visione illius saepe totus afficiebatur.
2 Testatur ipse de eo, quod numquam in tanta esset perturbatione seu animi motu, quod in visione ac collocutione sancti Francisci omne mentis nubilum non discederet serenum, effugaretur accidia et gaudium desuper aspiraret.
3 Ministrabat iste beato Francisco tamquam servus domino (cfr. Luc 12,37) suo, et quoties videbat eum, tamquam Christi apostolo (cfr. 1Cor 1,1) reverentiam exhibebat, et inclinato utroque homine, saepe manus eius deosculabatur ore sacrato.
4 Curabat sollicitus et devotus, quomodo beatus pater recuperare posset oculorum sanitatem, sciens eum virum sanctum et iustum (cfr. Act 3,14), et Ecclesiae Dei necessarium et utilem valde nimis (cfr. 2Esd 2,2).
5 Compatiebatur super eum universae congregationi fratrum et filios miserabatur in patrem (cfr. Ps 102,13).
6 Monebat proinde sanctum patrem curam gerere sui et infirmitatis necessaria non abicere, ne ad peccatum aliquod potius quam ad meritum horum deputaretur incuria.
7 Sanctus Franciscus vero, quae sibi a tam reverendo domino et tam carissimo patre dicebantur, humiliter observabat, cautius deinde agens et securius necessaria curae suae.
8 Sed in tantum iam creverat malum, quod ad remedium qualecumque acutissima requirebat ingenia et acerbissima medicamina exposcebat.
9 Sicque factum est, quod in pluribus locis decocto capite, incisis venis, superpositis emplastris et immissis collyriis, nihil proficeret (cfr. Ps 88,23), sed quasi semper deterius se haberet (cfr. Mar 5,26).