99
1 Quando a privatis redibat orationibus, quibus pene in virum alterum mutabatur (cfr. 1Re 10,6), summopere studebat se caeteris conformare, ne ignitus apparens, aura favoris quod lucratus erat (cfr. Mat 25,16) amitteret.
2 Saepe etiam talia familiaribus dixit: “Quando servus Dei (cfr. 2Par 24,9) orans aliqua nova consolatione visitatur a Domino (cfr. Luc 1,68), antequam exeat ab oratione, debet ad caelum oculos sublevare (cfr. Luc 18,13; Ioa 6,5), et iunctis manibus Domino dicere:
3 “Istam consolationem et dulcedinem mihi peccatori (cfr. Luc 18,13) et indigno de caelo misisti (cfr. 1Pet 1,12), Domine, et ego remitto illam tibi, ut mihi reserves (cfr. Gen 27,36) eam, quoniam ego sum latro thesauri tui”.
4 Et iterum: “Domine, aufer a me bonum tuum in hoc saeculo et reserves mihi illud in futuro ( cfr. Eph 1,21)”.
5 “Ita”, inquit, “debet; ut cum exit ab oratione, sic pauperculum et peccatorem aliis se ostendat, ac si nullam sit novam gratiam assecutus”.
6 Dicebat enim: “Levi mercede rem impretiabilem contingit amittere, et illum qui dedit ad iterum non dandum facile provocare”.
7 Denique sui moris erat tam furtive, tam leniter ad orationem assurgere, ut sociorum nullus vel surgentem perciperet vel orantem.
8 Sero tamen, cum ad lectum veniret, sonitum et quasi strepitum faciebat, ut suus ab omnibus sentiretur accubitus.