Caput CXVIII - Revelatio sibi facta, quando esset servus Dei et quando non.
159
1 Ex quo vir este coepit, caducis abiectis, Domino cohaerere (cfr. Zac 13,17), vix particulam temporis vacuam abire permisit.
2 Revera cum in thesauris Domini multas iam intulisset (cfr. Dan 1,2) copias meritorum, semper novus, semper ad spiritualia exercitia promptior.
3 Non aliquid boni agere (cfr. Rom 9,11) gravem ducebat offensam, non semper procedere retrocedere iudicabat.
4 Cum enim semel apud Senas in cella maneret, vocavit ad se quadam nocte socios dormientes dicens: “Rogavi Dominum (cfr. 2Cor 12,8), fratres, ut mihi ostendere dignaretur, quando servus eius sum (cfr. Ps 118,125), et quando non servus.
5 Nam vellem”, inquit, “nihil aliud quam servus exsistere suus.
6 Ipse vero benignissimus Dominus sua mihi nunc dignatione respondit: ‘Servum meum (cfr. Ps 88,21; Iob 1,8)’ tunc te cognosce veraciter, cum sancta cogitas, loqueris, operaris.
7 Ideo vocavi vos, fratres, quoniam coram vobis verecundari volo, si quando horum trium nullum effecero”.