Caput LI - De compassione quam ad pauperes habuit, et qualiter se pauperioribus invidebat.
83
1 Hic vir quantae compassionis ad pauperes fuerit, quae valeat lingua narrare?
2 Sane clementiam habebat ingenitam, quam superinfusa pietas duplicabat.
3 Itaque liquescebat animus (cfr. Cant 5,6) Francisci ad pauperes, et quibus non poterat manum, exhibebat affectum.
4 Quidquid defectus, quidquid penuriae in quoquam cernebat, reduci mente ac celeri conversione regerebat in Christum.
5 Sic filium pauperis Dominae legebat in pauperibus cunctis, nudum corde gerens quem illa nudum in manibus.
6 At vero cum omnem a se relegasset invidiam (cfr. 1Pet 2,1), sola carere non potuit invidia paupertatis.
7 Si quando pauperiorem se ipso videret, protinus invidebat, et aemula paupertate concertans, vinci se timebat in illo.
84
1 Accidit die quadam (cfr. Gen 39,11), cum praedicando vir Dei (cfr. 1Re 2,27) discurreret, pauperculum quemdam obvium habere in via.
2 Cuius cum nuditatem conspiceret, compunctus ad socium vertitur dicens: “Magnam verecundiam intulit nobis huius inopia, et nostram paupertatem plurimum reprehendit”.
3 Cui respondit socius: “Qua ratione, frater?”. Et sanctus lamentabili voce respondit: “Pro meis divitiis, pro mea domina, paupertatem elegi, et ecce relucet magis in isto.
4 An ignoras, quod per totum mundum insonuit extremos pro Christo nos pauperes esse? Sed aliter se habere, pauper iste convincit!”.
5 O invisa invidia! O aemulatio filiis aemulanda!
6 Non haec illa est quae de alienis bonis affligitur; non illa quae solis radiis obscuratur; non illa quae pietati opponitur; non illa quae livore torquetur.
7 Putas evangelicam paupertatem non habere aliquid invidendum? Christum habet, et per ipsum in omnibus omnia (cfr. 1Cor 12,6).
8 Quid redditibus inhias, clerice hodierne? Crastino scies divitem fuisse Franciscum, cum in manu tua redditus inveneris tormentorum.