Caput XXXIII - Exemplum domini Ostiensis, et laus eius.
63
1 In stratis et lectis ita demum abundabat copiosa paupertas, ut qui super paleas panniculos semisanos haberet, pro thalamo reputaret.
2 Unde accidit tempore quo fiebat capitulum ad Sanctam Mariam de Portiuncula, quod dominus Ostiensis cum turba militum et clericorum illuc ad visitandos fratres perrexit.
3 Qui videns quomodo fratres iacerent in terra (cfr. Iudt 14,16) et lectos considerans, quos ferarum cubilia crederes, durissime illacrimans, coram omnibus dixit: “Ecce hic dormiunt fratres”.
4 Et adiecit: “De nobis vero miseris quid erit (cfr. Mat 19,27), qui tanta superfluitate abutimur?”.
5 Omnes qui aderant ad lacrimas usque compuncti plurimum aedificati discedunt.
6 Hic Ostiensis ille fuit, qui tandem ostium maximum (cfr. 1Cor 16,9) in Ecclesia factus hostibus semper obstitit, donec hostiam sacram, animam illam beatam, caelo refudit.
7 O pium pectus, o viscera caritatis!
8 In alto positus, dolebat alta merita non habere, cum revera sublimior esset virtute quam sede.