Caput LXXXI - De tentationibus sancti et quomodo tentationem superavit.
115
1 Crescentibus meritis sancti Francisci, crescebat quoque discordia cum antiquo serpente (cfr. Apoc 12,9).
2 Nam quo maiora huius charismata (cfr. 1Cor 12,31), subtiliora illius tentamenta, et graviora praelia movebantur.
3 Licet autem virum bellatorem (cfr. Is 3,2) et strenuum saepe probasset nec ad horam cessisse (cfr. Gal 2,5) certamini, adhuc tamen aggredi nititur semper vincentem.
4 Quodam enim tempore immissa est sancto patri gravissima tentatio spiritus, utique ad coronae augmentum.
5 Angustiabatur exinde et replebatur doloribus, affligebat (cfr. Heb 11,37; Iob 7,4) et macerabat corpus, orabat et lacrimabatur acerrime.
6 Pluribus annis taliter impugnatus, dum oraret die quadam in Sancta Maria de Portiuncula, vocem audivit in spiritu: “Francisce, si habueris fidem ut granum sinapis, dices monti ut transeat, et transibit” (cfr. Mat 17,19).
7 “Respondit sanctus: “Domine, quis est mons quem velim ipse transferre?”. Et iterato audivit: “Mons est tentatio tua”.
8 Et ipse illacrimans dixit: “Fiat mihi, Domine (cfr. Luc 1,38), sicut dixisti!”.
9 Statim omni tentatione propulsa, liber efficitur et totaliter in intimis quietatur.