Caput XXXV - Dura correctio fratris qui eam manibus tetigit.
65
1 Verum summopere amicus Dei cuncta quae sunt mundi (cfr. 1Cor 7,33) despiciens, super omnia tamen exsecrabatur pecuniam.
2 Inde illam a principio suae conversionis praecipue vilipendit, et tanquam ipsum diabolum se sequentibus semper innuit fugiendam.
3 Haec ab ipso erat sollertia data suis, ut stercus et pecuniam uno amoris pretio ponderarent.
4 Accidit igitur die quadam (cfr. Gen 39,11), ut saecularis quidam ecclesiam Sanctae Mariae de Portiuncula oraturus intraret, qui causa oblationis pecuniam deposuit iuxta crucem.
5 Quam, illo recedente, frater unus, simpliciter sua manu contingens, in fenestram proiecit.
6 Pervenit ad sanctum quod fecerat frater; deprehensum ille se videns, currit ad veniam, et humi prostratus se offert ad verbera.
7 Arguit illum sanctus et de pecunia tacta durissime increpat.
8 Iubet eum, ore proprio de fenestra levare pecuniam, et extra septa loci ipsam ore suo super stercus ponere asininum.
9 Dumque implet iussum frater ille gratanter, timor replet audientium corda cunctorum.
10 Contemnunt omnes magis de caetero sic stercori comparatum, et ad contemptum eius novis exemplis quotidie animantur.