1 Fratres, in quibuscumque locis sunt, si non possunt vitam nos-tram observare, quam citius possunt, recurrant ad suum ministrum hoc sibi significantes.
2 Minister vero taliter eis studeat providere, sicut ipse vellet sibi fieri, si in consimili casu esset.
3 Et nullus vocetur prior, sed generaliter omnes vocentur fratres minores.
4 Et alter alterius lavet pedes (cfr. Joa 13,14).