1 Ait Apostolus: Nemo potest dicere: Dominus Jesus, nisi in Spiritu Sancto (1Cor 12,3); et:
2 Non est qui faciat bonum, non est usque ad unum (Rom 3,12; Ps 13,3).
3 Quicumque ergo invidet fratri suo de bono, quod Dominus dicit et facit in ipso, pertinet ad peccatum blasphemiae, quia ipsi Altissimo invidet, qui dicit et facit omne bonum.