1O vos omnes, qui transitis per viam * attendite et videte, si est dolor sicut dolor meus (Lam 1,12). 2Quoniam circumdederunt me canes multi * concilium malignantium obsedit me (Ps 21,17). 3Ipsi vero consideraverunt et inspexerunt me * diviserunt sibi vestimenta mea et super vestem meam miserunt sortem (Ps 21,18-19). 4Foderunt manus meas et pedes meos * et dinumeraverunt omnia ossa mea (Ps 21,17-18). 5Aperuerunt super me os suum * sicut leo rapiens et rugiens (Ps 21,14). 6Sicut aqua effusus sum * et dispersa sunt omnia ossa mea (Ps 21,15). 7Et factum est cor meum tamquam cera liquescens * in medio ventris mei (Ps 21,15). 8Aruit tamquam testa virtus mea * et lingua mea adhaesit faucibus meis (Ps 21, 16). 9Et dederunt in escam meam fel * et in siti mea potaverunt me aceto (Ps 68, 22). 10Et in pulverem mortis deduxerunt me (cfr. Ps 21,16) * et super dolorem vulnerum meorum addiderunt (Ps 68, 27). 11Ego dormivi et resurrexi (Ps 3, 6) * et pater meus sanctissimus cum gloria suscepit me (cfr. Ps 72, 24). 12Pater sancte (Joa 17, 11) tenuisti manum dexteram meam et in voluntate tua deduxisti me * et cum gloria assumpsisti me (Ps 72,24). 13Quid enim mihi est in caelo * et a te quid volui super terram (Ps 72,25). 14Videte, videte, quoniam ego sum Deus, dicit Dominus * exaltabor in gentibus et exaltabor in terra (cfr. Ps 45,11). 15Benedictus Dominus Deus Israel (Lc 1,68), qui redemit animas servorum suorum de proprio sanctissimo sanguine suo * et non derelinquet omnes qui sperant in eo (Ps 33, 23). 16Et scimus, quoniam venit * quoniam veniet iustitiam iudicare (cfr. Ps 95,13).
Ad Vesperam
Antiphona: Sancta Maria Virgo