10. Quatuor igitur fratres superius nominati, cum venissent Londoniam, diverterunt ad fratres praedicatores, et ab eis benigne suscepti sunt: apud eos etiam manserunt diebus XV, comedentes et bibentes quae apponebantur eis sicut familiarissimi.
Postea conduxerunt sibi domum in Cornhulle et contruxerunt sibi cellas in ea, consuentes herbas in cellarum interstitia. Perduraverunt quoque in ipsa simplicitate usque ad aestatem sine cantaria, quia necdum privilegium erigendi altaria et celebrandi in locis suis divina habebant. Et statim ante festum Omnium Sanctorum et etiam antequam frater Agnellus venisset Londoniam, profecti sunt frater Ricardus de Ingwrd et frater Ricardus Devoniensis Oxoniam, et ibi similiter a fatribus praedicatoribus familiarissime suscepti sunt; comederuntque in refectorio eorum et iacuerunt in dormitorio, sicut conventuales, per dies octo. Postea conduxerunt sibi domum in parochia S. Abbae, et ibi manserunt sine cantaria usque ad aestatem sequentem. Ibi seminavit dulcis Jesu granum sinapis, quod postea factum est maius omnibus oleribus.